Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

4o tes , et generales Superintendentes; — compara etiam horum institutiones, et doctrinas , vulgatas palam; cum veteribus con­fessionum doffrinis, et vide, qmm longe distent et dissideant! $. 12. io) Ejusdemque plenitudo^ seu fixa di­vinitus, de omnibus, initio revelatis, doctri­nis recipiendis, lex. Si ad omnia haec adjicias requisitam Evangelica Le­ge fidei plenitudinem, seu claram de omnibus, quae prae­dicari in principio jussa sunt, omni tempore recipiendis divinam jussionem , (Fragm. 2. §. 5. 6) — consideres- que parte ex una candidam doctissimorum Protestandum manentis in perpetuum regulae hujus recognitionem, (su­pra , et Fragm. 3. p. 35 seqq. — tum pag. 6o. seqq.) — j,arte vero ab alia recognitam prope jam universim, con­sensionis omnium in omnibus revelatis doctrinis , remota inerrantia praedicationis, impossibilitatem, intelliges luce clarius, tam necessario agnosci eam praedicationis prae­rogativam debere, quam impossibile est, Deum id , quod impossibile est, jubere. — Praesto nempe in manifesto hoc, quo Deus omnem revelatam doctrinam semper recipi ab omnibus Christianis vult, casu, securum cognitionis omni­um modum esse oportet; — quem, cedo, alium, quam constitutum in medio vivae vocis Magisterium, seu prae­dicationem, tam alioquin et manifeste, et frequenter in Scripto Dei verbo commendatam ? * * Tametsi satis copiosa cum in praesente, tum in tertio Fragmento, Doctorum Protestandum de omnium revelatarum doctrinarum recipiendarum necejjitate testimonia, jam narrave­rim , haud attamen inutile fore arbitror, si unum quemdam, novissime mihi obvium , ad caeterorum adjiciam cumulum , in eo prorsus fingularem, quod caeteros omnes et zelo pro illa de omnibus recipiendis lege, — et ferocia adversus Magisterii seu praedicationis fe curitat em , vincat; — Georgium nempe L. M. authorem libri Anticatholicismus, <mf SSerartlnffung fjofyer epange* íijefjer ©brigfxit berauégegeben; qui pag, 57. seqq. citat Jesu Christi mandatum de omni revelata doctrina omnibus promulgan­da, atque ab omnibus observanda, (Matth. 28. 18. seqq.) et di­cit: biefe eme iji bie atfemrneijmfie im gan^n neuen Íteftamení;

Next

/
Thumbnails
Contents