Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

3o eadem semper., et immota stetit originalium doctrinarum veritas, infallibiliias absoluta tam salva, quam necejfaria fuisse, intelH- gatur luculente. -— Ut provocatum hoc saeculorum Christia­norum exemplum , tuo , amice , prosit consilio, intelligi has mu tationes de internis doctrinärum mutationibus, i. e. de mutatis originalibus fenfibus oportet, nonne ? — sine dubio. — Sed enim quaero, unde nam internarum harum mutationum notitiam didicisti? — Ex historia ecclefiafiica, inquies. — Probe; inde enim, quidquid accidit vicijfitudinis in Jesu Christi Ecclesia, discendum. — At scire porro pervelim, ubi nam et in quibus authoribus eam legeris historiam ? — Id haud quaero incas­sum, et superflue; nam et ego eam, et ex officio quidem, qua publicus olim disciplinae hujus Professor, legi, et legi quidem diu ac ferio, nec tamen ullum vicijfitudinis illius, quam tu tam perspicue et certo vides, vefiigiutn ibi reperi. —• In argumen­to est, alios authores a mey et alios a te lectos esse. — Quos ego „legerim , dicam , confidoque , te mihi iidem habiturum, si cum affirmatione hac mea contuleris meas, quas edidi olim, hifiorice literariae Theologiae Infiitutiones, et secuta deinde Frag­menta. — Quos igitur legi? — Pro primis tribus saeculis pri mos Ecclesiae Patres; —- pro iisdem vero et sequentibus usque initium sexti saeculi, Eufebium, Socratem, Sozomenum, etc, cum clafficis quibusdam Patrum ejus aevi operibus; — pro cae- teris saeculis ctafficos pariter singulorum saeculorum Authores, — proinde ubique Authores coevosy aut proximos coevis, qua­les folos praeteritorum Eventuum idoneos testes esse, nosti. — Jam dic, tu quos legisti? — Haud obscure doces, cum eas mutatarum doctrinarum narras periodos, quas Cypriani, Buddei, Heumanni, JVúsmanni, Pfaffii, Mofcheimii, Schrockii, Spitleri, aliique horum similes hifiorici vestri, partim praeformant, par­tim distincte narrant, — authores, ex quibus, si eos exhau­seris funditus, vix ad superficiem ejus pertinges hifiorice, quae de veris perhibet eventibus. — ISihil certe errorum prcejudicia aeque in vestrum medio roboravit , atque coeca, aut fublefia hi­storicorum vestrorum fides, qui aut coece et absque examine, quidquid a majoribus suis , v. c. Centuriatoribus et aliis fictum est, refricant, aut, etsi fidei historicae adversa esse salis vi­dent, narrant confidenter, non tam, quia vera, quam quod juvando , adoptato temere , apta systemati sint. — Si postula­veris, monstrabo , quod adfirmavi. — Fabulam mutationum, quae recoquitur passim, ipsa, inquam, vera historia refellit; — eandemque credita inde ab initio infallibilitas abfoluta facit ridi­culam etiam; — ut taceam, quae de mutationum harum teme­ritate et periculis pluribus operis mei locis dixi. — Nullas nem­pe originalis i. e. Catholica Ecclesia doftrinarum novit mutatio­nes , sollicite semper intenta , ut illibate, quod a principio tra­ditum est, conservetur* — Soli uberiori doctrinarum traditarum

Next

/
Thumbnails
Contents