Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
«sse constat, adversus ministrum ffurien, ejusdem infalKbilita- tis umb -am coetibus Christianis, qui figuram in medio faciunt, vindicantem, nec ultra sapere deprehensum, quia ignorantem argumentorum, tam pulchre, ac solide authoris nostri dexteritate enucleatorum. — $. 5, 3) Extraordinariae revelationis indoles, Conf*nuatae, ad universae Christianae Religionis ad posteros quoque conservationem necessariae, divinae opis, efficax argumentum praestat ipsa etiam extraordinariae, factae in principio, revelationis indoles; — quidquid enim Divinitas agit extraordinarie, id manere omnino, atque ad id, ut maneat, haberi aptam, et efficacem provisionem oportere, sana docet ratio, videtque connaturaliter, in omni aptae ac efficacis ad extraordinarii oneris conservationem provisionis defectu, inconsequentiam , ad negandam divinam totius extraordinarii Dei operis originem pe- detentim trahentem. — Compara egregium Tertulliani (Fragm. 3. pag. 187.) et Ouvrierii Protestantis ratiocinium. (Ibid. pag. 107.) — Hodierna certe, in rerum cohaesio- nem, et consequentiam, solito intentior vestigatio, facit, plures ut jam sint, qui videre eam consequentiam incipiant. — 1) Claritas Scripturae, solis luci par aut major etiam, a Wiegando postulata, fundamentum sine dubio in eadem extraordinariae revelationis habet indole. — 2) Doctor Löffler, (v. für 33rebtger, vol. 7. sect. 1. pag. 1.) non dubitat, doctrinas Christianas, si firmatae in principio miraculis, adeoque introductae, et stabilitae essent extraordinarie, ita omni tempore certas, et claras esse oportere, ut nulli de iis dissensioni sit in Ecclesia Jesu Christi locus, (v. Stendel, op. cit. pag. 283) — Quare, cum non tantum haberi dissensiones, verum impossibilem quoque in Protestantium systemate, quod pro unice Christiano plerorumque more habet, consensionem esse videret, ne inconsequens sit, negat, miraculis firmatas esse, i. e. extraordinariam habere originem, tristissimo obstinati adversus Christiani Magisterii securitatem infantiae praejudicii documento! —- 3) Fr ide ricas Koppen, in: fcce-