Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
6 totem, ne terreat, vocant!) sine dubio pertinet, originali prae- judicio, pravos criminantium, Deique opus blasphemantium conatus, mirifice adjuvante! — Ad detegendam blasphemorum hominum nequitiam, et vafritiem, in infelice hoc, inquam, obscuratarum jam Scripturarum casu, nihil, praeter indicatam viamt restare videtur amplius» §. 2. Ope, quam omnia extraordinarii Dei operis vestigia adjuvant. Neminem , amantem veri et salutis, puto fore, quem prolixioris eorum tractationis toedeat, quibus propinatam in libris sacris opem adjuvari intellexerit. — Per ea, quae dicentur, lucem illam, quae divinis de praedicationis securitate sponsionibus insunt, testimoniis, usque adeo auctum iri autumo, ut fieri in adversum solitae exceptiones omnem verisimilitudinis amittant speciem ; —- quis enim falli se se deinceps exceptionibus patietur, quas viderit constante historiae, et Evangelii sensu ac spiritu refellit * * Id praecipue adhuc veritatis hujus obstitit cognitioni, quod, inconsultis hifioria, — — consequentiis, — et divini Christianae Religionis systematis indole, fpiviiu , et fine , satis univer- sim esse putaretur, si dici denique ad producta ex sacro Codice argumenta aliquid cum aliqua verifinnlitudinr. possit. — Quae quidem excipiendi consuetudo, in Magistris praesertim, tanto culpabilior est, quo luculentius omnis Evangelicae Religionis Oeconomia univeVjCe originalis veritatis conservationem, et necessitatem ejusdem cognitionis, hocque Magiflerii quoque postulat fecuritatem, seu inerrantium. — Vide v. c. vel classicam illam, tam clare recognitam passim, de recipienda univerfa Evangelii doctrina legem;* — aut illam, folemni confession^ (Art. 7.) agnitam, de Evangelio semper pure praedicato, veritatem, — anne horum aliquid , semota praedicationis Jecuritcite vel intelligi, intimusque hujus cum ea lege, et hac veritate nexus latere quem? quam, qui cogitat, atque ex Officio praesertim rem tractat Evan- gelii, poteßV — Haud certe!