Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
i8o Quis tandem sacrorum librorum , hoc modo consideratorum, ad posteros usus, dignus inspiratis authoribus, esse possit? De Christiano librorum sacrorum usu. Vereor, ne aestus, et inveterata praeoccupatio obstet, quo minusy quae dicam, seu rite intelligantur, seu aestimentur pro merito. — Quis igitur , dignus authori- Lus inspiratis usus? — Ultra, quam primo intuitu putes, major ! — et multiplex ! •— Ne, quemadmodum novissimis accidit temporibus , in eorum erretur usu, regulam haberi necesse est, a qua in eo usu delinare haud liceat; — sed hoc ipso, regulam, non constitutam arbitrarie, sed in ipsa librorum horum indole, et certo authorum sacrorum fundatam Consilio. — Quam cedo? <— Hanc, inquam : ad quem finem et usum libri sacri in principio seri- pii sunt, ad eundem finem, et usum porro quoque adhibendos esse. — Nemo, quem sana regit ratio, regulae hujus rationabilitatem inficiabitur. * * Sola etiam regulae istius, in indubitato authorum sacrorum fundatae consilio, intuitu, pereunt praecipua superinducti usus figmenta ! — quis enim seu credit, seu credidit unquam, ideo scriptos esse, ut praedicatarum doctrinarum seu caveantur , seu corrigantur impuritates ? — aut ideo, ut per literas, doctrinis viva voce per Apostolos praedicatis, concilietur certitudo ? — aut denique ideo , ut, qui jam crediderunt, fidei suae, praehabitae ex auditu, habeant normam scriptam, quae acceptam ex auditu fidem revideat, et aut probet aut corrigat, id . est, normet? — Nemo unquam! — Omnia haec, invito authorum sacrorum consilio , et adverso librorum eorumdem fine, fingere novissimis primum temporibus jussit aestus, et odium, — adjuvante aestuantium Consilium, vetere, quo libri sacri vocabantur, jontis et normae usu, — propeque obliterato discrimine normae ac fontis regularis, universalis, positivaque Dei lege pro omnibus et pro semper ordinati, .— et normae ac fontis accidentalis, accessorii, et partialis. — Sed jam de consentaneo librorum horum, ex regulae illius formula, usu. l) In fide, et moribus fideles, praedicationis ope formatos, aedificant. Adhuc generatim duntaxat intelleximus, libros sacror ad publicae praedicationis opem duntaxat et praesidium per*