Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
ambiguum et anceps, seu periculosius veritati, atque ad omnes dissentientes, non tantum errantes Christianos, verum Judaeos quoque, Muhamedanos, et Gentiles, in prae- conceptis ab initio opinionibus confirmandos , efficacius ! Omnes enim hi benignam receptae a principio Religionis vim sentiunt interne; •— idque , si jubeas, jurejurando ad» firmabunt. — Salvam quoque idem hoc principium praestat, de terrificis, in tenebris errantibus monstris, vulgi fidem; quia benignam ejus sentit vim; arcet enirn nocturnos fures, — impedit aut minuit tenebrarum peccata, — et de periculis nocturnis temperat sollicitudinem. •— Nempe , 4) non tam sensus ille benignus, veritatis, — quam veritas sensus illius benigni, criterium esse debet; — alioquin omnes Antichristianas, Judaicas, Muha-> me danas , Paganas, Epicuraeas, et Hobbesianas benignitates revehi necesse est! <— Nisi illam interioris sensus benignitatem fluere ex principiis rationabilibus ac sanis ante omnia constet, •— proinde, nisi sana haec principia cognita prius et ante omnia sint, tanto incertior futura est benigni illius sensus sanitas, quo communior est in discernendo vero et apparente bono error, quove major in misero hoc corruptae naturae statu apparentis, quam veri boni, vis esse solet. •— Inde certe accidit, ut homines, Dei verbo teste, benignorum sensuum decepti specie, a verdate, quae odiosos carni, et pravis adversos desideriis, parit sensus, avertantur, et convertantur ad Jabulas, inspirantes sensus benignos, — ut proni sint ad audiendos magistros, auribus prurientes, — ut denique benignis quibusdam licentiae sensibus, et perbenigna quadam solutae libertatis dulcedine fascinati, severos veritatis et virtut s a- spernentur sensus, benignisque et erronearum ac pravarum opinionum sensibus, et magistris earundem, quasvis veri ac probi demonstrationes, — quosvis veri et probi Magistros, posthabeant. — Nihil certe, inquam, efAeacius hoc neotericae plebis scito est, ad orbem terrarum omni benignorum sensuum sentina complendum! — Alioquin 5) si ad destinanionem hominis Religio, •— ad hanc vero habendam ejusdem cognitio, juncta cum convictione vera necessaria est, an Analogon illud, sicuti verae con- Frag. V- - B