Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
serte haud edicatur, videas, omnem normantem scripturae vim, restringi ad solas rationis et notitias, et regulas, omne- que hoc, precario magis, atque ad speciem tantum, quam necessitate retentum, normationis genus, pertinere ad grassantis rationalismi opem duntaxat, ratione sola et distinctius et accuratius in omnibus quoque his Capitalibus punctis scripturam normante!— Anne, Christiane Lector, uspiam vides normantem scripturam? — Non potes! eo quidem minus, quod, nisi in omnibus revelatis doctrinis norma sit, in nullo, seu capite, seu puncto, normam esse posse, indubitatum sit! — Nihil est, quod in hoc gravissimo omnium argumento, fas sit dissimulare. — Quare addo ad praemissa, hanc normationis inventionem indubitate pravam, et Antichristian am esse. — Evangelicum illud criterium : non potest arbor bona malos fructus facere, — cui congruit illud: ex fructibus eorum cognoscetis eos, — de principii hujus pravitate, et antichrisiiana indole, neminem cogitantem sinit dubitare. — Computa, si potes, peracerbos ac nocentes, qui, remoto authentico interprete, ex eo tam copiose et pullularunt jam, et in diem pullulant, fructus! — proh, pessimorum fructuum cumulum! — atque pejorum pessimis peracerbam expectationem ! — Quid de omni Christiana re salvum ibi, ubi valet, stat? ■— An non jam luculenter ipsa Scripturae Sacrae non tantum Authoritas, verum existentia quoque periclitatur? ►— Recole dicta alias, recurrentia identidem ! —. Sed iratorum audio vocem: b) Quid ergo Libri sacri, si normae vim iis detrahas, sunt? Quid ? — Idem prorsus, quod erant initio, cum scripti sunt. — Quid autem erant? •— Nihil aliud, quam subsidiariae quaedam, ad praedicationem adjuvandam pertinentes, copiae. — Id agnosces, si advertas , i) scriptos esse occasionaliter duntaxat et per accidens, omnium peritorum protestantium confessione; nec proinde contentam m iis institutionem pertinuisse ad regulam; — tum, scriptos esse ad absentes duntaxat, ut praesentiam supple^- rent praedicationis, essentque in vicem Magisterii vivae vocis, quod adesse haud potuit; —- fuisse proinde interima-