Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
Christianae Religionis pertinere Constitutionem, certum sit, -— Christianam fidem et prius, quam exstarent scripturae, fuisse, et multo, quam has, viguisse latius, uniformi consensu constat; quo fit, ut earum ad normae rationem provectio, prorsus asopha esse intelligatur. (v. §. 21.) — 4) Esse fixam et immobilem. (Id exigunt, quas jam produxi, rationes. (§. 23. •—) Cum igitur praedicatio .^postolica aetate sine dubio norma fuerit Christianae fidei, sequitur, semper esse oportere.) •— 5) Absolute claram; (Regulam enim fidei adcomodatam omnibus, indoctis quoque, rudibus, et parvulis, esse oportet; omnem igitur abesse ambiguitatem , omnemque artificiosae interpretationis necessitatem removeri ab ea, necesse est. v. §. 24- — Compara indolem scripturae ? — interpretationum artificia, variela- tem, conflictum, hincque venientem incertitudinem, Christianae fidei mortem!) — b) Plenam. (Fides, qua universa creditur veritas , manifeste requirit normam, complectentem universam veritatem. -— Omnem Vero veritatem creditam praedicationi esse, nemo ambigit; — de scriptura vero ? — (v. §. 25.) — 7) Idoneam ad conservandam Christianam Religionem. (In confesso est, nihil esse ad conservandam Christianam Religionem efficacius, eadem o- mnium, doctorum aeque ac indoctorum fide, et omnium in universis revelatis doctrinis indivisa consensione; ■— sicut ex adverso nihil efficacius ad dissipandam Christianorum dissensu, et fidei mobilitate, certitudinem, quae est anima fidei Christianae. — Ex inconcussae hujus veritatis amussi decerne, utro magis normae indoles et officium, ad praedicationem ne, an ad scripturam, trahat? (v. §. 26.) — 8) Respondentem fini revelationis, i. e. securam. Omnis prope veteris miseriae causam non tam in librorum veritatis, quam in securorum interpretum defectu, fuisse, facile consentitur. — Magnum igitur divinae revelationis finem, non ad multiplicandos libros, verum ad praestandam positis in medio, veritatis, et positivae Dei voluntatis, interpretibus, securitatem, pertinuisse, dubitari haud potest. — Compone cum hoc Dei Consilia, si potes, normam scriptam ! — g) Existentem per se, et pertinentem ad fundatam saeculo Apostolira Christianae Religionis constitu—