Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
* Prima omnium, de scripturis qua neglectis % qua vilipensis, accusatio, fluxit a Luthero (v. Fragm. Isag. §. l6. praesertim vero pag. 40. Nr. 18.) — Praeclaro scilicet teste! —- Quam insolita in eo fuerit, ea duntaxat, quae arbitrabatur vera esse, asserendi voluntas, affatim emicat ex iis, quae de illius aestu, o- dio, et proposito ea asserendi, quae ad irritandos Catholicos a- pta essent, quaeve displicerent Papistis et Papae, dicta (eod. Fragm.) sunt. — Refricare continuo asserta illius , velut certa, cognitis licet impuris eorum originibus, anne gravi vacat reatu? — Narrare atrocem in Originalem Jesu Christi Ecclesiam criminationem , velut veritatem adeo indubitatam , ut nullus tam rudis fingi possit, qui ignoret, num vacat temeritate, dolo et culpa ? — Profecto tanto hic criminantium reatus gravior est, quo, omni retro historia teste, Ecclesia Originalis, seu Catholica, a crimine hoc purior, — quo, faeculenta Criminationis origo, certior, — quove, effusas in passionum tumultu in Jesu Christi Ecclesiam injurias, corrigendi tandem obligatio gravior est. — Si imperiti ac rudes inde a cunis ita formati idem narrent, — ob ipsam praejudicii infantiae vim, digni fors videri Dei miseratione, in quem omnis haec injuria refluit, possunt; — sed num ii etiam, qui formant, quibusve gravis, quidquid in reformationis opere peccatum est, aestu, odio, ei positiva irritandi, quodve adversarii» displiceret, asserendi voluntate, corrigendi incumbit obligatio ? — Equidem criminationis istius, similiumque aliarum, recoqui hodiedum publice solitarum , causam, videre alibi, praeterquam in ea coecitate, quam Lutherus ipse, coetui suo superventuram vaticinatus est, (Fragm. 3. p. 171.) haud possum; — reformationis enim principio, in incredibili illo aestu, odio, et passionum dominatu, — — tum, eo tempore, quo introducta, adhuc inaudita, in religiosum systema principia, illud praesertim Libertatis, haudduro evoluta erant, tolerabilis forte ea fuit accusatio; — ast hodie; —• sopitis pas- sionibus, — et visis jam, palpatisque atris introductae Libertatis evolutionibus ? — caret certe venia! — comparet, Lector, vicissitudinum, quae factae jam in protestantium medio sunt, peritus , effusas reformationis occasione in Jesu Christi Ecclesiam de scripturis neglectis et contemptis, — de doctritiis corruptis, et. de Papa Antichristo, ejusque operariis, criminationes, — patebit, nihil eas esse aliud, quam totidem de teterrimis quibusque, in novo libertatis systemate visis, atque indubitate, nisi extremus judicii dies ocyus venerit, secuturis eventibus, praedictiones ac sponsiones; — ubi enim manifestius videas, a) seu scripturas tractari indignius, magisque profane, atque jam etiam contemni ? — b) seu Evangelii doctrinas saevius corrumpi, quin passim extinqui etiam? — c) seu denique luculentius manifestari in Jesv.m Christum molimina et operationes , proprias An- tichristi, et hujus operariorum? — Ubi, inquam? — et quibus