Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

i 6 a veterum simili, hábitu repraesentetur publice relicta eidem, pure attamen humana, ambigua quadam felicioris mentis praerogati va! — 5) Quam inscite! a) supponitur cognitum adhuc in scri­ptarum formularum defectu esse, cujus notitiam absque praeha- bitis scriptis formulis conservari non posse docetur; unde enim, adulterata Magistrorum decreta esse, nosti, nisi, quae genuina fuerint, scias ? — b) Interitus scholarum, et decretorum corru­ptio , arcessitur a defectu formularum ^criptarum ; num scite ? judicent, qui haud ignorant, veterum scholarum decreta, qua universim, qua praecipua parte conscripta reipsa fuisse partim a discipulis, — partim ab ipsis authoribus scholarum. — c) Num scite ad scholam Jesu Christi, ad abolenda vetera pericu­la pertinentem , pericula interitus et corruptionum transferantur a veteribus humanis scholis, ubi firma nec vivae vocis, nec scriptae, fuit authoritas ? — ubi tam facilis ac libera discessio fuit discipulorum a Magistro docente, quam a scribente? — Ubi connaturaliter, quemadmodum praevias opiniones novae, ita praecedentes Scholas aliae succedentes extrudebant? — Ubi de­nique omnes idgenus vicissitudines extorquebat vetus miseria, veritatem haud exploratam inquirendi necessitas, et securi de coelo Magisterii indigentia ? — Maestas praecedentis miseriae phases ad praesentem securae veritatis statum transferre, anne sapientis est? — An ipsa haec translatio , extorta domestici sy­stematis vi, translatae veteris incertitudinis ad transferentium Coetus argumentum non est? — 4) Quam Asophe! — causa corruptionum struitur in formularum scriptarum defectu ; quasi iisdem decretorum, exstantibus scriptis formulis, — aut, ipsarum quoque scriptarum formularum corruptionibus, locus non esset! — An non est ? —- At de scriptorum decretorum depravatione jam Apostolum Petrus quaeritur* —multiplices vero haereticorum cor­ruptiones, narrat historia. — Hodie vero in ipso protestantium me­dio scriptarum doctrinarum praedicari corruptiones, siquis dubitat, legatLeberechtiunit Hcyserum, longamque seriem eorum, qui partim Evangelia nostra ex originali quodam (Urí^Oaitgeítumí Auxisse, partim sacros aliorum librorum authores Magistri corrupisse de­creta , palam ac publice narrant. — Remota Christiani Magi­sterii in conservandis divinis rebus efficacia et securitate, nihil esse, quod librorum sacrorum incorruptionem demonstret cer­to, ostensu facile foret, si esset necesse; — quo fit, ut, qui illud removent, nullam habeant de incorruptis scripturis certi­tudinem. — Haec ad exemplum humanarum scholarum. — Ad­ditur huic aliud:

Next

/
Thumbnails
Contents