Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
ritatem, e£ quidem in casu etiam, quo, sepositis Jeau Christi assistentia, Divini spiritus regimine, et Patris conservantis in fluxu, eandem aestimaveris; •— dummodo aestimes rite, nec insuetum hoc institutionis Miraculum confundas cum institutionibus vulgaribus* relictis hominum arbitrio, doctrinasque humanas , et aut indifferentes, aut certe haud perinde necessarias, concernentibus. — Hoc discrimen si facias , spondeo, haud facile pericula , quae somniantur, visurum. — Facturum vero confido, si ad primas institutionis istius respexeris origines. — a) Quid erat, quod initio viva voce traditum est? Decreta Divina, doctrinae, totidem Conditiones salutis! — Num propositae ad o- mnium convictionem ? — Et omnipotenter quidem, virtute Miraculorum ! — omnes igitur et prompte recipiendas et constanter ac fortiter conservandas esse intelligebatit. —■ Hinc, cum bo norum quoque ac vitae jactura conservatas reipsa fuisse, legimus. — Primorum conversorum convictionem migrasse, uti uni- versim fit, ad filios , et nepotes, flrmatamque forti illa, ac prope invincibili educationis vi, quam constans quoque experientia demonstrat, fuisse, nemo intelligens negaverit. — Quanta vel hinc intelligendae corruptionis difficultas ! — et quidem , etsi isolatas fingas singulas familias ! — Jam cogita invicem communicantes et doctrinarum unitas consensione, nonne difficultas crescit? — Verum enimvero b) praesto etiam sunt non tantum ad necdum credentes convertendos, verum ad eos quoque, qui jam crediderunt, in fide conservandos, ordinati a Deo Ministri, rite in doctrinis omnibus formati per ipsos Apostolos, qui, quod ab A- postolis didicerunt, i. e. idem omnes, privatim et publice velu-t continuo docent ex officio, quia ad id constituti, severaque et ad id duntaxat, quod iis traditum est a mittentibus, docendum, missionis obligati lege — et ut invigilari eatenus singulis possit, subordinationis vinculo invicem colligati. — Considera collectos ; quid sunt ? positum in medio Jesu Christi Scholae Magisterium, —• ordinatum divinitus ad aedificationem, et divinarum rerum conservationem, fusum late et immensum, — mansurum semper, ac immortale! — Num, quaeso, immenso hoc, ac immortali ministrorum corpore, ad id, quod traditum est, unice docendum, lege missionis severe obligato, colligaloque arcta invicem subordinatione, exstante in medio, ulla fingi doctrinarum 'icissitudo absque conspiratione, aut cogitari conspiratio ulla similitudine veri potest ? — vigilasse vero intente magnum hunc divini depositi Custodem adversus pericula novationum, narrant accusatores ipsi, cum exercitam in novatores severitatem, Anathemata, et excommunicationes narrant; — cum nullum unquam narrant exemplum conniventiae. — Junge c) Magno Ministro- r m Corpori, longe maximum primorum credentium corpus, — (sípra) — communemque omnium de receptis doctrinis , ceu totidem conditionibus salutis , persuasionem, roboratum nuru-