Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
sa Christi objectum, erant subjecta humana, in quorum animis divini verbi semen seminatum fuit. — Cum b) abiturus ad Patrem , eandem Conservationis manifestavit sollicitudinem, exorans Patrem: ut servet eos— inveritate. (Ibid. v. ,5. seqq.) — Ad Christianam ergo conservatio- nem, docente ipso veritatis magistro, jesu Christo, haud pertinet, ut veritas conservetur in scriniis, in Charta et iramento , sed ut in Discipulis, et Discipuli in veritate; — ut hoc pacto in eodem subjecto et veritas praesto sitet veritatis cognitio, eum prorsus in modum, quo in ipso quoque Jesu Christo, velut in vivo quodam deposi/orio, fuit et tota veritas, et totius cognitio. -— Evolve authorum sacrorum libros , conspirare in sensum eundem Apostoli- cas quoque institutiones intelliges. * * Oppido miserandam , de scriptura Christianae Religionis conservatrice, hypothesim esse, intelliges, Christiane lector, si advertas, sripturam ipsam alio rursus, ne pereat, patiaturque seu mutilationis , seu corruptionis detrimenta, egere conservatore; — tum, nullibi eas, quibus ingemiscitur, fieri Christianae Religionis ruinas, atque in eorum medio, quibus unica Christianae Religionis — conservatrix, est scriptura! —- a) Egere conservatore, inquam, et quidem — mirandum! — illo ipso Ministerio, cui erepta conservandi efficacitas, atque ad scripturam* velut unice ad omnem sacram rem conservandam apta, transportata fuit! — Inde certe ab initio hujus eguisse ope, historia testis est% — Nota est Ministerii sacri adversus Traditores , severitas, et adversus seu mutilator es, seu corruptores vigilantia. ■— Quo, ubi divina Ministerii vis, et authoritas periit, trahatur scriptura, si quis ignorat protestantium, interogat fratres suos, se periliores; — narrabunt, per originale quoddam, — Ur* Ötíangeítttm —- quod vix ullibi terrarum exstat, parari receptis Evangeliis mortem! — per quaesitos nescio quos alios, quam quorum esse adhuc credebantur, librorum sacrorum authores, redigi conspicuam librorum sacrorum partem ad classem profanorum aut incertorum authorum ! — per inspirationem prope jam universim negatam, exponi universa Biblia petulantium ingeniorum, nunquam aeque, atque hodie exundantium visionibus et arbitrio! — sanis eadem evacuari sensibus, atque ad inanes quosdam et vacuos redigi Cortices! — totumque hoc agi, nullo, quia sacra obstat libertas, opitulari seu audente, seu queun- te ! — Et, quae tam misere ipsa jam partim periclitatur, partim e'tiarn perit, scriptura, unica universae di inae rei conservatrix esse, credi prudenter possit, ibi, ubi, inquam, tarn manifeste ipsa jam, qua periclitatur, qua perit? —- Quanto explicata pa-