Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

i 52 i. Observatio. De scripturarum cum rei Christianae conservatione nexu, Si is est scripturae cum Conservatione rei Christianae nexus, ut, nisi praehabeatur scriptura, actum sit de con­servatione, sicuti solet praetendi, sequitur luculente, quam seria ac manifesta ex scripturis est, Dei, rem Christianam in perpetuum conservandi, voluntas, tam fieri seriam eate- nus provisionem, eandemque manifestari oportuisse, ne, medii incertitudine , finis periclitetur; — quo enim finis gravior, tanto luculentius, ad ejus adsecutionem absolute necessarium, medium esse oportet. — Quis haec inficiari audeat? •— Atqui nulla uspiam hujus per scripturam pro­visionis seu serietas, seu certitudo occurrit; — unde se­quitur aperte , aut praetensam connexionem fabulam esse, a noto ex reformationis historia odio, et, quod veteri Ec­clesiae displicebat, proposito asserendi, natam, — aut graviter omnino, crasseque et Jesum Christum errasse, quod non tantum nihil ipse scripserit, verum ne jusserit quidem diserte, — et Apostolos, tam eos, qui perinde ni­hil scripserunt, — et eos, qui scripserunt aliquid; cum nullus, uti constat, scripserit omnia, et, qui scripserunt, scripserint occasionaliter duntaxat, sui tantum temporis, et praesentium tunc hominum, necessitati apte, absque o~ mni seu ad universalitatem, seu ad posteritatem Christia-- nam , respectu , sicuti vidimus. * * Quam atrox fabulae consectarium! — Cum parte ex una fortis praeoccupatio pro scriptura, ceu unico conservandae rei Christianae medio, ingesta sit protestantium Magistris, parte ve­ro ex alia , medii hujus ad finem hunc ineptitudo, reluceat lucu­lente, — quid fit? — divina Christianae Religionis periclitatur Origo! — et ex mediorum ad finem ineptitudine, arguitur illius sapientiae defectus, quam in omni Dei opere, ast imprimis ex­traordinario, quale rem Christianam esse credimus, relucere o- portet! — Quis fabulae authorem, authorem una teterrimi con­sectarii, esse, neget ?

Next

/
Thumbnails
Contents