Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

i47 S. 25. 7) Originalis plenitudo. Contineri cognitionis principio originalem doctrinarum plenitudinem, i. e. doctrinas omnes, quae revelatae, prae- dicataeque in principio sunt, oportere, ex ipsa principii hujus indole et fine usque adeo certum est, ut in infeli­ce rerum divinarum confusione, dubitatum haud sit, pro­clamari pro cognitionis principio scripturam nequaquam posse, nisi originalis plenitudinis exornatam praerogativa. Trahi praerogativam hanc adhuc magno consensu ad li­bros sacros, vacat dubio. — Utro igitur charasteristica haec dos, ad ecclesiasticam ne praedicationem, an ad scri­pturam pertinet? — Quaestio haud ardua decisu, si ani­mum adferas non nimis seu coecatum, seu obstinatum! — 1) Integro Apostolico saeculo et ultra, praedicationem eam dotem habuisse, agnitumque in ea universim princi­pium cognitionis Christianae fuisse, creditur absque lite. — Pertinuisse etiam divinum praedicationis institutum cum plenitudinis dote, ad fixam divina ordinatione Eccle­siae constitutionem, nequit dubitari. — At, quidquid tale in originibus Christianae rei occurrit, pertinere ad o~ mnem quoque Christianam posteritatem, magno Christia­norum omnium, ipsorumque etiam protestantium, con­sensu, certum est. — 2) Praedicationis institutum provi­sione divina ad universam Jesu Christi rem et propagan­dam, et per omnia deinceps saecula conservandam , ordi­natum esse, fatentur iterum ingravate ipsi protestantes; — atqui universae et propagatio et conservatio evidenter supponit plenitudinem. — 3) Omnes, quos requisivi, Cha­racteres, in cognitionis principio requiri, ambigi pruden­ter haud potest; cum igitur ad excludendam eam praero­gativam unius quoque defectus satis sit, -— scripturam vero omnibus adhuc pertractis destitui, hocque ipso prin­cipium Christianae Cognitionis haud esse, manifeste li­queat, nec, an alterutra sit? dubitetur? — sequitur, praedic a-tio nem esse, hocque ipso doctrinarum quoque in «a haberi plenitudinem. * * Ilaec, intacta de scripturarum plenitudine controversia, praedicationi et hanc dotem, et principii cpgnitionis praerogati­K 2

Next

/
Thumbnails
Contents