Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

strepitu, et suaviter una absque requisitae ad Conservationem curae defectu, certum est. — Dein diserte (pag. Ia6.) docet, Apr istolos u-aversam Religionem — beit garden Srtf^aít ífyrer íef)rungeit att bie üJíettfcfyeit — derivare ex institutione, et ordi­natione divina, et exigere universae fidem. — Denique (pag- 2,41. sub *) inquit, Christianismum ibi haveri, ubi ejus integritas creditur, — secus, ubi fit delectus. — Ubi vero fit ? — Incas­sum igitur ibi Christianismum quaeras amplius, ubi fundamen­talium delectus classicus est! — Ex his omnibus liquet, id tan­tum Christiano homini satis esse, si nihil eorum, quae ab Jesu ®t Apostolis tradita sunt, ei desit. — Claudat agmen — 6) Philippus Ludovicus Mucelius , Consiliarius Consistorialis; in opere, adversus Collegas suos (!?) fidem Miraculorum ab­negantes, edito An. 1815- diserte (pag. m. 120.) affirmat: (£3 ifi burcfyatié notbwettbíg, bem ($att$en bér cfyrifH cfjett ?ebre, níd)t bíog eíttjeínen tfebrett berfef6en, ($íau6ett ju berfcf)a1fen. — En, nisi tSta Jesu Christi doctrina credatur, satis non est. — Atque haec de universae Christi Religionis necessitate, quia aperte et in scri­pto Dei verbo, et sanae rationis decretis fundata, persuasio, est universalis omnium, (demptis, ut jam innui, typho indifferentis- mi tinctis protestantibus,) — et illorum nempe, qui de peracta jam saesculo l6. reformatione gloriantur, —. et qui continuan­dam reformationem esse, contendunt; siquidem certum sit, omne continuandae reformationis negotium eo spectare, ut tan­dem omnis Jesu Christi doctrina, defoecata ab adventitiis, quas somniant, scoriis, — seu originalis Christianismus — baé UVf tü()ri|T:eitfí)Um — revehatur. — Omnium proinde, qui digni adhuc sunt attentione aliqua, protestantium judicio, satis haud est, nisi sit totum. — Habent attamen, quo verisimili quadam argu­tatione partialem sufficientiam tueantur. — Vertunt exceptionem «t inquiunt: Deum ab homine, ultra quam possit, nihil exigere; si igitur homo, quantum ex scriptura discere potest, credat, satis esse. Recte, si principium, ordinatum diviwtus ad divinarum re­rum cognitionem, scriptura sit; — sed, si non sit? — si non esse, ex scriptura ipsa luculente constet? — O! tunc enimvero illud — quantum — non esse satis, tanto certius est, quo cer­tior est Christiani hominis obligatio, ea utendi provisione, quae a Deo facta, haud vero illa, quae ficta in aestu et odio fuit ab ho mine! — omnis nempe haec divagatio ad nil apta aliud est, quam ad fraudem eorum, quos detineri in veteri adversus Christianum systema praejudicio illorum interest, qui impertur­bate usurpato interpretum uti jure, speciosaque hac juris via o~ innes in fraudem pertractos, eo tandem provehere intendunt»

Next

/
Thumbnails
Contents