Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
; In novissimis diebus instabunt tempora periculosa. —* Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace; criminatores, incontinentes, immites , sine beiiignitate; proditores , protervi, tumidi, voluptatum amatores magis, quam Dei; habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes; resistentes veritati; homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; seductores; errantes et in errorem mittenles. — Homines, qui, quaecunque ignorant, blasphemant; quaecunque autem naturaliter, tanquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur; — hi sunt nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores (lutumnales, infructuosae; fluctus feri maris, despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum servata est in aeternum! (2. Tim. 3. —• et epist, Judae. — Gonf, Fragm. 4. a pag. 20. usque ad pag. 128.)