Ismeretlen szerző: Sacro-sanctum Missae sacrificium rite ac pie celebrandi ratio cum dissertatione de frequenti ejusdem celebratione, et fidelium ss. communione (Sabaria, é.n.) - 23.198
tie custodienda : oculi nempe a qualibet inani curt-« ositate, magisque a contaminante; manus a quali— cunque sensualitate ac scriptione mordaci aut minus decente: lingua denique non solum a verbis, quae decentiam modestiamqtie, aut proximi honorem vel charitatem ullatenus possent laedere; sed et ab omni otioso verbo est cohibenda; nam de eo quoque reddenda est ratio in die judicii. Mat, 12. 36. Recte sciscitatur S. Chrysostomus: Quo mm oportet esse puriorem tali jruentem sacrificio? quo solari ra* dio splendidarem manum, Carnem hanc dividentem ? 03, quod spirituali igne repletur, lingua qua tremendo nimis sanguine rubescit? Sed et a materiali immunditie membra ilia custodiri, et lotione praevia emundari postulat summa mysterii ineffabilis Digni- t8s. Gentilis erar, qui monuerat: Non decet, illo* ris manibus libare Superno. Homer. 17. Concilium Trid, Sess. 22. Decreto de observandis, et evitandis in Celebratione Missa, enixo studio nos commonet: Quanta cura adhibenda sit, ut Sacrosanctum Missa Sacrificium omni religionis cultu ac veneratione celebretur, quivis facile existimare poterity qui cogitarit, maledictum eum in S. Litteris vocari, qui facit opus Dei negligenter. ’Jer. 48. 10. Quod si necessario fat< mur, nullum opus adeo sanctum ac Divinum a Christi fidclibu' tractari posse, quam hoc ipsum tremendum Mysterium quo vivifica illa Hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in Altari per Sacerdotes quotidie immolatur: satis etiam apparet, omnem operam et diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest, interiore cordis munditia ac pietate, atque exteriori devotionis ac pietatis specie peragatur. Jubet imo nequidem alios esse admittendos, ut vel intersint, Miss« Sacrificio, quam qui decenter compotito corporis habitu declaraverint, se mente etiam ac devo* fo cordis affectu, non solum corpore adesse. tys C io) c/* 18»