Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
9i XXYII. §. Pázmány Péter’ végső rendelései. Éltében három végső rendelést tett; a’ harmadik abban maradt, ketteje pedig végbe hajtatott. Az első PÉTER unokáját illeti, ’s szórúl szóra ez: Nos Petrus Pázmány miseratione Divina Archi-Episcopus Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis, Locique eiusdem Comes perpetuus, Primas Regni Hungáriáé, Legatus natus, summus Secreta- rius et Cancellarius Sacratissimi Principis ac Domini Domini Ferdinandi II. Dei gratia Electi Pvom. Imperatoris semper Augusti, ac Germ. Hung. Rohem, etc Regis, Archi-Ducis Austriae etc Consiliarius intimus Universis et singulis hasce literas nostras visuris, lecturis , aut legi audituris damus pro memoria: Quod nos mature considerantes cursus vitae humanae quantis mutationibus sit subiectus, et quod omnibus hominibus nihil certius sit ipsa morte, nihil autem incertius hora mortis; placuit nobis hisce rationibus, imo necessarium esse existimavimus tempestive , ipso sanitatis nostrae tempore de bonis ac rebus nostris, in inclyto Marchionatu Mo- raviae a Deo omnipotente nobis concessis', testari ac disponere, ne post obitum nostrum aliquae de iis rixae, lites, vel altercationes suboriantur. Accedente ad hoc benigno praefati Sacratissimi ac Invictissimi Principis Ferdinandi II. Dei gratia electi Rom. Imp. semper Augusti, ac Germ. Hung. Bohém. Dalm. Croat. Sclav, etc. Regis, Archi-Ducis Austriae etc. Domini nostri clementissimi consensu sub dato in Arce Pragensi, sabbato post Conversionem S. Pauli, vigesima nempe noha die Januarii post natum Christum 1628 anno, nobis clementer elargito. Quibus quidem benigni sui Consensus literis Sua Maiestas, tamquam Rex Bohemiae et Marchio Mo- raviae plenam nobis potestatem et facultatem concessit de omnibus bonis nostris mobilibus ac immobilibus, haereditariis et inscriptitiis, praesentibus ac futuris testandi, quibuscunque eadem bona, sani, vel lethali morbo correpti testamento legare, talesque testamentarios, qui nobis utiles et commodi videbuntur, constituere voluerimus; prout de his omnibus literae Suae Imperatoriae Maiestatis clarius et lucidius sonant. Ad quas quidem Suae Imperatoriae Maiestatis, tanquam Regis Bohemiae, et Marchionis Moraviae benigni consensus literas talem dispositionem ac testamentum facimus. Debitum respectum habentes fraterni affectus, quo Georgium Pázmány fratrem nostrum prosecuti sumus, atque in primis illud sedulo curantes, ut posteritas ipsius in Sancta Catholica Romana Religione perseveranter Deo famularetur, e patrio ac natali solo, twiticaque haereditate bonorum dictum Georgium Pázmány evocaveramus ea spe, quod nos, ubi pri~ mum Deo visum fuerit, mediocria aliqua bona pro ipsius, ac haeredum sustentatione procuraturi esse~ mus. Quoniam vero diuturnae calamitates publicae facultatem hucusque eripuerunt, id, quod animo destinaveramus, perficiendi; atque interim dictus Georgius Pázmány, Deo disponente, vivere desiit : affectum hunc nostrum in filium eius unicum Nicolaum Pázmány continuare vo- *) *) Vágner Károly említett könyvében a’ 70. lapon „Nicolai alter filius ex Barbara Tholdi juit Georgius 11. quem inquies Transilvanica sub Gabriele Bethlen patria, bonisque eiecit (mivel a’ kalholika Hitet föl vette) et ad Fratrem Petrum traduxit. Huius ille beneficio non solum, quoad vixit , liberalittr habitus est, sed et demortuus, ne e memoria hominum , ut fit, dilaberetur , monumentum sepulcrale accepit, cui haec incisa leguntur : Generoso, ac Egregio Georgio Pázmány , Fratri charis simo , Illustrissimus DD. Petrus Pázmány Archiepiscopus St rigón- monumentum hoc posuit- Obiit 4. Mart. Anno 162/. aetat. 45.