Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
67 derisibus, vulgo Praeposituram Felhéviziensem dictam, quae nunc per decessum Reuerendi Domini loannis Posgay, vltimi et legitimi eiusdem Praepositurae possessoris vacare dignoscitur, in eum vsum applicaremus, vt in Ciuitate nostra Tymauiensi idonei ad Sacerdotium Alumni sustentarentur, in ea ipsa Domo, quam Idem Dominus Cardinalis suis sumptibus emit, et aedificauit. Quocirca et zelo Catholicae Religionis promouendae excitati, et piissima Concilii Tridentini constitutione, ac dicti quoque Domini Cardinalis precibus inducti, iuris patronatus nostri autori- tate annuimus et consentimus; imo volumus et mandamus, vt Idem Dominus Cardinalis dictam Praeposituram Felhéviziensem, ac eius Bona, in quibuscunque Comitatibus existentia, plene ac totaliter, statim, ac de facto, vigore huius Regii Diplomatis nostri, in manus suas recipiat, ac pro sua pietate et prudentia, iuxta suum arbitrium, administrationem tam praedictae Praepositurae, quam etiam totius Alumnatus, iis conditionibus, modis, ac rationibus Capitulo Strigoniensi tradat, ac demandet, quibus ipse iudicauerit pro Ecclesia Dei vtilissimum fore, Assec-urantes Eundem Dominum Cardinalem, et simul etiam Capitulum Strigoniense: quod quicquid de tota hac Praepositura, et Alumnatus administratione Idem Dominus Cardinalis ordinauerit, id nos, ac successores nostri, legitimi scilicet Hungáriáé Reges, ratum, gratumque habebimus. Volumus autem, vt haec nostra, ac praedicti Domini Cardinalis ordinatio, ac dispositio Praepositurae Felhéviziensis eousque locum habeat, ac in suo vigore persistat, donec, Deo volente, in antiquam residentiam , ac dignitatis locum Praepositus Felhéviziensis, plene restitui possit. In eo enim casu, vt rursus dicta Praepositura a Tyrnaviensi Alumnatu Clericorum auellatur, ac iuxta primaeuam Fundationem Praepositus praeficiatur, clementer volumus. Quocirca mandamus vni- uersis et singulis cuiuscunque gradus, dignitatis, ac officii sint, vt huic nostrae omnimodae vo- luntanti obsecundent, et se se per omnia accommodent. In cuius rei firmius testimonium praesentes Litteras nostras dupplicis et authentici Sigilli nostri, quo, vt Rex Hungáriáé, vtimur, impendentis munimine roboratas emanari, et extradari, iussimus, et concessimus. Datum per manus praefati Reverendissimi in Christo Patris Domini Petri S. R. E. Cardinalis Pázmány et Archi-Episcopi, in Ciuitate nostra Vienna Austriae, Die Vigesima Mensis Ianuarii Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Trigesimo Primo Regnorum nostrorum Romani Tertio Decimo, Hungáriáé et reliquorum Decimo quarto, Bohemiae vero anno Decimo quinto. Reuerendissimis, ac Venerabilibus in Christo Patribus Dominis praelibato Petro Pázmány Cardinale, Strigoniensis; et Ioanne Thelegdy Colocensis et Bachiensis Ecclesiarum Canonice vnitarum Archi-Episcopis; Io- anne Pyber electo Agrien; Francisco Ergelio confirmato et electo Zágrábién; Emerico Losy Electo Varadien ; Paulo David Electo Vesprimien. Benedicto Vinkovich Electo Quinque Fedésién; Stephano Sennyey de Kis Sennye confirmato et electo laurinensis; Georgio Draskovich de Trakostián electo Vácién, praefato Ioanne Thelegdy Administratore Episcopatus Nitriensis, Gregorio Nagyfalvy Electo Syrmiensis, Ioanne Ivánczy Electo Tiniensis; Georgio Duboczky Electo Chanadien; Comite Vincentio Zucconi electo Rosonen ; Fratre Ioanne Baptista Agatich Electo Segniensis ac Modrusiensis Ecclesiarum Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Sedibus Transiluanien : et Bosnen: vacantibus. Item Spectabilibus ac Magnificis: Comite Nicolao Eszterházy de Galántha , praefati Regni nostri Hungáriáé Palatino, Comite Melchiore Alaghy de Bekény Iudice Curiae nostrae Regiae; Comite Sigismundo Erdődy de Moniorókerék dictorum Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae, et Sclauoniae Bano; Comite Nicolao a Zrinio Aga- zonum; Comite Christophoro Bánffy de Alsó Lindva Tauernicorum ; Comite Paulo de Nádasd Cubiculariorum; Paulo Rákóczy de Felső Vadász lanitorum; Thoma Bosnyák de Magiarbiel 9 *