Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

63 literis mentio specialis. Nos enim tecum, ut statum tuum iuxta Cardinalaius dignitatis subli­mitatem decentius tenere, et exspensarum onera, quae te iugiter de necessitate subire oportet, facilius sufferre valeas, motu proprio, non ad tuam, vel alterius pro te nobis super hoc oblatae petitionis instantiam , sed authoritate nostra , ut praedictam Ecclesiam Strigonicnsem, quamdiu illi praefueris, et una cum Ecclesia tibi pro titulo tui Cardinalatus assignanda, nec non etiam omnia et singula Monasteria, et Consist ori ali a , Prioratus, Praeposituras , Praepositatus, ceteraque cum cu­ra, et sine cura, beneficia Ecclesiastica secularia, aut quorumvis Ordinum, militiarum relatio- naria, quae ex quibusvis concessionibus, et dispensationibus apostolicis in titulum, commen­da m , administrationem, aut alias quomodolibet obtines, et expectas, ac in quibus, et ad quae ius tibi quomodolibet competit, quaecunque, quotcunque, et qualiacunque sint, ut prius, quoad vixeris retinere, nec non ius tibi in illis , vel ad illa competens prosequi, et non dedu­ctum deducere, et si illa evincas, litigiosa beneficia huiusmodi consequi, et similiter, ut prius, quoad vixeris, retinere, nec non quoscunque fructus, redditus, et proventus ecclesiasticos, lo­co pensionum annuarum, ac quascunque pensiones annuas super similibus fructibus, redditi­bus et proventibus tibi reservatas et assignatas, quarum, et quorum quantitates, nec non monasteriorum, et aliorum beneficiorum praedictorum fructuum, reddituum et proventuum ve­ros annuos valores, illorumque qualitates, innovationes, situationes, denominationes, ordines, dependentias, et ipsorum beneficiorum litigiosorum status praesentibus haberi volumus pro ex­pressis, et quoad vixeris, ut praefertur, exigere, ac in tuos usus et utilitatem impendere, li­bere et licite valeas ; *) generalis ac Lateranensis novissime celebrati, Conciliorum, aliisque qui­buscunque Constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, nec non Ecclesiarum, in quibus be­neficia huiusmodi existunt, iuramento , confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia ro­boratis, statutis et consvetudinibus, celerisque contrariis nequaquam obstantibus, auctoritate et motu similibus earundem tenore praesentium, de specialis dono gratiae, dispensamus. De­cernentes propterea Ecclesiam Strigonicnsem, ac Monasteria, et beneficia huiusmodi non vacare, et reservationes fructuum, et pensiones huiusmodi non cessare, proviso, quod in Monasteriis, et Prioratibus divinus Cultus , et quatenus conventualia existant, solitus monachorum , et mi­nistrorum numerus, nullatenus minuatur, et beneficia huiusmodi debitis non fraudentur obse­quiis, sed eorum et dilectorum filiorum Conventuum eorumdem monasteriorum, prioratuum, qualenus conventualia, ut praefertur, exstant, congrue supportentur onera consveta. Nulli er­go omnino hominum liceat hanc paginam nostrae assumptionis, creationis, aggregationis, de­cretorum pronunciationis, benedictionis, receptionis, admissionis, derogationis et dispensatio­nis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, in­dignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursu­rum. Datum Romae apud S. Mariam Maiorem Anno Incarnationis Domincae 1629. Tertio deci­mo Kalend. Decembris. Pontificatus nostri anno septimo. + Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae Episcopus. A’ függd petséten Sz. Péter és Pál Apostolok, meg VIII. Orbán Pápának a’ neve látszat­nak, ezen körül írásai: In Domino sperans non injirmabor“ következik húsz alá írt Cardinális. Az eredetébilil, melly az Esztergami Érsekség levéltárában vagyon. *) Eztírt tarlótla meg holláig a1 Turótú Prépostságot.

Next

/
Thumbnails
Contents