Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
dilatione, realiter et effective praestetur, non obstantibus quibuscunque aliis mandatis nostris in contrarium facientibus, quibus expresse pro nobis, et posteris nostris renunciamus , ac re- nunciatum esse volumus. Et hoc quidem mandatum nostrum moderno supremae nostrae rei annonariae Praefecto ac fideli nobis dilecto Joanni Rahcker a Weirek, cuius dispositioni dicta officina salinaria commissa est, et aliis Annonae Praefectis et Officialibus, pro quovis tempore existentibus, serio intimari, et inter alia eorundem puncta Instructionis inseri, ac speciali nota iisdem praescribi decrevimus, et decretum esse volumus ; atque, ne praedictae solutionis cursus , culpa, vel negligentia cuiuspiam officialis nostri facile interrumpatur, volumus, et expresse demandamus Annonae Praefectis , quovis tempore existentibus, ut de solutione annua illius Interesse mille quingentorum florenorum Venerabili Capitulo Strigoniensi infallibiliter praestanda , eidem Capitulo Strigoniensi, datis reversalibus literis, specialiter se se ex officio obligare singuli debeant ac teneantur. Quoniam vero praedicti fideles nostri subditi cives Hamburgenses ob non solutum pro aliquot terminis censum restantis Interesse debito , videlicet Quinque millium trecentorum florenorum eidem Capitulo obstricti remansissent; hanc pariter restantem, ac praetactam summamin nos, et haeredes, ac successores nostros, pari obligatione recipimus, ac in eandem Officinam nostram Salinarem Posoniensem , particulari solutione exolvendam deputamus et assignamus , ita videlicet , ut in defalcationem supra dictae summae restantiarum, in principio cuiuslibet anni sexcenti floreni ex eadem Officina toties specificata solvantur ; hoc declarato, quod pro termino St. Georgii proxime praeterlapso, pro praesenti anno 1652. Venerabili Capitulo Strigoniensi sexcenti floreni effective munerentur, alii vero sexcenti floreni numerari incipiant ad initium anni futuri 1653. et sic deinceps, usque dum restans summa florenorum quinque millium Trecentorum Capitulo Strigoniensi persoluta integraliter expleatur. Ac tandem , ut piae huius fundationis perpetuitas, vel eius Capitale una eum suo Interesse firmam securitatem habeat, pro sufficienti cautione et assecuratione totalis summae Triginta millium florenorum Fidelibus nostris Venerabili Capitulo Strigoniensi ipsam Officinam nostram Salinarem Posoniensem, ac in eius defectu, vel omissione solutionis, ipsam Arcem Hamburgensem Austriae infra Onasum , cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis, vigore praesentium Literarum nostrarum Transactionalium hypothecae loco tradimus , assignamus, atque inscribimus , omnemque facultatem, atque potestatem damus, concedimus; et volumus, ut memoratum Capitulum, in casu, quo deficeret, aut cessaret praedictus census ad Officinam Salis Posoniensem assignatus ; ex tunc praenominatam Arcem Hamburg Austriae infra onasum, una cum suis pertinentiis, absque ullo iuris processu, et absque omni impedimento ac contradictione, occupare, possidere, eiusque fructus ac proventus percipere , sibique omnimodam satisfactionem facere valeant ac possint. Promittentes insuper iisdem Fidelibus nostris Venerabili Capitulo Strigoniensi, quod absque ex' presso eorundem consensu dictam arcem, neque ulterius onerari, vendi, aut quocunque modo, vel in parte, vel in toto, in se, aut pertinentiis suis deteriorari, aut alienari permittemus ; imo vero volumus , ut si casu quo dicta Arx nostra Homburg ad fideles nostros Capitulum Strigoniense devolveretur, in eiusdem quieto dominio, contra quosvis impetitores, propriis nostris expensis eosdem tueri , ac protegere Camera nostra Aulica, et Fiscus noster debeant, ac teneantur. Hoc adhuc superaddito , si successu temporis aliquod aliud magis congruens, ac saepefato Capitulo Strigoniensi pro maiori stabilimento Fundationis magis opportunum, atque expeditum medium , tam ordinarium, quam extraordinarium, pro solutione summae Capitalis et restantiarum, sive in Regno nostro Hungáriáé, vel in aliis nostris Provinciis haereditariis, in futurum