Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

textu, ac pietatis colore, in alios usus census iste convertatur. Successores vero nostros Archi- Episcopos Strigonienses, ac Vicarios Generales obtestamur in Domino, ut attendere velint, tie hu­ius nostrae fundationis ordinatio, ullo unquam tempore immutetur; quin etiam eisdem Succes­soribus nostris potestas integra reservetur, ut si (quod Deus avertat) negligentia aliqua admit­teretur circa praedicta, cogere possint ac valeant eos, ad quos eregatio census pertinebit, ut iuxta tenorem fundationis nostrae, Sanctissimum Sacramentum debita veneratione deferatur. Imo etiam Senatum huius Regiae Civitatis Tyrnaviensis paterne hortamur, ut, postquam, Deo dante, in antiquas suas sedes Venerabile Capitulum Strigoniense migraverit, si quis forte defectus per Parochos admitteretur in huius nostrae fundationis executione, de eo Successores nostros , aut eorum Vicarios sollicite commonefaciant, ac ut rite omnia peragantur, quantum fieri po­terit, sollicitent. In quorum robur, ac perpetuam firmitatem huius nostrae fundationis duo exempla confici curavimus, quorum unum \enerabili Capitulo Strigoniensi, alterum Posoniensi Capitulo asservanda dedimus: sicuti etiam bina exempla literarum censualium a Regia Civitate nobis assignatarum eisdem Capitulis consignavimus. Datum Tyrnaviae in Curia nostra Archi- Episcopali, Die Vigesima secunda mensis Maii 4625.“ Petrus Pázmány Archi-Episcopus Strigoniensis m. p. Hevenesy Gábor Kéziralaibál. Pázmány Péter azon szerént Posonylan le tett három ezer forintnak föl-pénzét-is arra szerzi: hogy az Oltári Szentség a* betegekhezm indenkor illendően vitessék 1625. Nos Petrus Pázmány Miseratione Divina Archi-Episcopus E. M. Strigoniensis etc. Damus pro memoria : Quod cum ad Dei Salvatoris nostri gloriam , ac aedificationem fidelium illud in­ter alia maxime pertinere intelligamus, ut Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ad aegros debita veneratione, sub umbella, lampadibus praelucentibus deferatur: idcirco, nos Regiae ac Liberae Civitati Posoniensi ad publicas et graves eiusdem necessitates tria millia florenorum Hungaricorum , ad cenSum perpetuum, dedimus, ita, ut praedicta Regia Civitas quotannis Centum Quinquaginta florenos Ungaricos pendat, qui in eum usum insumantur, ut condecenti ratione Sanctissimum Sacramentum deferatur. Quoniam autem Venerabile Capitulum nostrum Posoniense, singulari zelo ac pietate cultum Divinum promovere semper dignoscitur. Nos per­ceptionem et erogationem huius census annui, eidem Capitulo nostro in perpetuum committi­mus ea conditione, ut ex hoc censu pauperes studiosi, minimum quinque, praeter ordinarios Cantores, interteneantur; inicuique horum annua pensione, circiter viginti quinque ilorenorum Ungaricorurn assignata; qui peculiari habitu ac superpelliceo induti, umbellam et luminaria por­tent, quotiescunque ad aegros defertur Sacramentum. Residuum vero eiusdem census in lumi- narium, et habitus procurationem insumatur. Itaque, sub interminatione aeterni iudicii, ac sub poena excommunicationis,' districte praecipimus, ne ullo unquam tempore, sub quovis praetextu, ac pietatis colore, in alios usus census iste convertatur. Successores vero nostros Archi-Episcopos Strigonienses, ac Vicarios Generales obtestamur in Domino, ut attendere velint 1 ne huius nostrae Fundationis ordinatio, ullo unquam tempore immutetur; quin etiam eisdem Successoribus nostris potestas integra reservetur, ut si (quod Deus avertat) negligentia aliqua admitteretur circa praedicta, cogere possint ac valeant eos, ad quos erogatio census pertinebit, ut iuxta tenorem fundationis nostrae, Sanctissimum Sacramentum, debita veneratione, deferatur. 7 *

Next

/
Thumbnails
Contents