Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
49 nostrorum , et alias semper, tum in hisce superioribus Patriae motibus, exhibitorum, ex innata sua clementia, reditus Piseti ArchiepisCopatui restituit eo lubentibus, quod intelligebat Ma- i-estas Sua, bonam horum redituum partem Nobilium luvenum Seminario erigendo a nobis destinari. Quod igitur Deus praepotens, ad Sui Nominis aeternam gloriam, ad Ecclesiae Catholicae incrementum, ad utilitatem afflictae Patriae nostrae, bene, feliciterque vertat, accedente Sanctissimi Domini nostri Urbani VIII. ac Sacratissimae Regiae Maiestatis, nec non Venerabilium Fratrum Capituli Eccl. Metr. Strigoniensis, consensu, pariter et assensu; ex reditibus Piseti Cremnicensis recuperatis, annis singulis Quinque millia Hung, florenorum, ad honestam sustentationem Nobilium luvenum Hun g a rorum, in perpetuum adplicamus, ita, ut quolibet anno ad Festum Purificationis Immaculatae B. V. M. bis mille quingenti Hung, flor: ad Festum vero Assumtionis eiusdem Deiparae, Patronae Hungáriáé, alii bis mille quingenti Flor. Hung, certo et infallibiliter pro usu Seminarii, in manus Regentis repraesententur, vel Tyrnaviae, vel quo transferri contingeret Seminarium, in casu, mox declarando, ad Gymnasium, recte, fideliter- que persolvendum, non solum sub poenis ecclesiasticis, in Bulla Pontificis statutis, sed etiam sub indignationis Regiae vinculo, in adprobatione huiusmodi Erectionis declarato, Successores Archiepiscopi teneantur, et sint obligati, ita quidem, ut, iuxta Pontificis M. assensum, et Regiae Maiestatis assecurationem, futuris semper temporibus, Rex Hungáriáé, facto in Camera Cremnicensi Piseti aresto, in duplo dictam pensionem ab iis exigat, qui ad praefixos terminos, expressam antea pecuniarum summam , in manus Regentis Seminarii non assignarent. Huius vero Seminarii, Tyrnaviae, in domo ad id specialiter deputata, per nos erecti, administratio- nem totalem, ac integram, Admodum Rndis Patribus S. I. Tyrnaviae commorantibus, infra- scriptis conditionibus committimus. Primo: Ut ad hoc Seminarium nemo recipiatur, nisi Nobilis, et ex Partibus Coronae Hungáriáé subiectis oriundus, ad minus duodecim annorum; et hi quidem, maiori, quo poterunt, numero, honeste alantur, nec ullo sub praetextu reditus Seminarii istius, sive per nos assignati, sive per alios imposterum assignandi, in ullos alios (etiam pios) usus convertantur, quam ad praedictam honestam Juventutis sustentationem. Secundo Ut nulli alii ad cuiusquam commendationem recipiantur, nisi, quos Archiepiscopus pro tempore existens, vel sede vacante, Capitulum Strigoniense, Patribus praesentaverit. Si qui autem ex praesentatis deprehenderentur vel ad studia inhabiles, vel moribus noxii, poterunt illos honeste dimittere; ne tamen id levibus de causis, aut praecipitanter fiat, cavendum erit. Tertio: De solo victu hisce providendum erit ex Seminario, nisi forte aliqui adeo tenuis fortunae essent, ut nullo modo per suos illis provideri posset, et alioquin spei non contemnendae adparerent. Quarto: Obligationem nullam habebunt Juvenes, praeter eam solam, ut in timore Dei pie vivant, diligenter studeant, dum in Seminario versabuntur, ac tandem Patriae, ac Nationi suae fideliter serviant. Leges autem et ordinationes, quae vel pietatis exercitia, vel studia literarum, vel domesticam disciplinam, vel statas pro Fundatore, ac Dioecesi Strigoniensi, orationes fundendas spectant, Patres S. I. ordinabunt. Quinto: Si (quod Deus avertat) Patres S. I. in Hungária permanere non possent, in eo casu liberum sit Patribus, Viennam transferre Seminarium, ibique, observatis conditionibus memoratis, praedictam summam Quinque, millium Flor. Hung, ex Piseto percipient, ac nihilominus Hungaram Nobilitatem, modo superius expresso, alent et erudient. Qyodsi vero, ne alibi quidem integrum esset Patribus Societatis, Seminarium huiusmodi erigere et administrare; in eo casu Venerabile Capitulum Strigoniense teneatur Juventutis erudiendae curam in se suscipere, ac praedictam Quinque Millium Flor. Summam in usus Seminarii im7