Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

u praesentium, sine tamen alicuius praeiudicio, perpetuo erigimus et instituimus, iliique sic ere­cto et instituto, pro eiusdem dote, ac Rectoris, et ministrorum, alumnorumque, sive Schola­rium sustentatione, et onerum ei incumbentium supportatione, tam praefatos sex, vel septem millium talléromra huiusmodi redditus, dictae mensae a Camera Imperiali, ut praefertur, resti­tutos; quos ad effectum hunc, ab eadem mensa separamus et dismembramus: quam alia omnia et singula dona, per ipsum Petrum Arclii-Episcopum, et quoscunque alios Christi Fideles, ei­dem Collegio donanda, et assignanda, ex nunc, prout postquam donata et assignata fuerint ; ita, quod liceat Rectori ac ministris, et alumnis, sive Scholaribus praefatis, ipsorum bonorum omnium corporalem, realem et actualem possessionem, suo, et dicti Collegii nominibus, pro­pria autoritate, libere apprehendere, et apprehensam perpetuo retinere, fructus quoque reddi­tus, proventus, iura, obventiones et emolumenta quaecunque ex iis provenientia percipere, exigere, levare, recuperare, locare, arendare, ac in communes dicti Collegii usus et utilitatem convertere, cuiusvis licentia desuper minime requisita; autoritate et tenore praefatis, perpetuo applicamus et appropriamus. Decernentes praesentes literas validas, firmas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere; Sicque per quoscunque ludices ordinarios, et delegatos, etiam Causarum Palatii apostolid Auditores iudicari ac definiri debe­re; ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis autoritate scienter, vel igno­ranter continget attentari. Non obstantibes constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ce- terisque contrariis quibuscunquev Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die X. Maii Millesimo Sexcentesimo Vicesimo quinto, Pontificatus nostri Anno primo.“ Sumptum ex Minuta originali Brevium Decretorum fel. rec. Urbani P. P. VIII. collatum concordat I. F. Cardlis Albrany. M. és F. T. Ócskái Ocshay Antal Püspök úr Gyfijtcményébul. Vili. Orbán Pápa a' Bétsi Magyar Semináriumlan tanuló Nevendék Papságnak jeles külömb- ségeket ajándékoz i62b-ben. Urbanus P. P. VIII. Ad futuram rei memoriam. Dilectos filios Alumnos Collegii Hungá­ria’, per Venerabilem Fratrem modernum Archi-Episcopum Strigoniensem in Civitate Viennensi Austriae fundati, specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, eorumque singulares per­sonas, a quibuscunque excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sen­tentiis, censuris et poenis, a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causalitate, si quibus aliquando innodatae existerent, ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum se~ rie absolventes, et absolutos fore censentes, supplicationibus, illorum nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati; de Venerabilium Fratrum S. R. E. Cardinalium, negotio propa­gandae Fidei praepositorum consilio, eisdem Alumnis, ut de licentia Protectoris, ac consensu Rectoris dicti Collegii, et examine praecedente, etiam extra tempora ad id a iure statuta, ac interstitiis a Sacro Concilio Tridentino designatis mine servatis, annique curriculo non exspecta­to, etiamsi in uno quoque ex Sacris Ordinibus, antequam ad alium promoveantur, se non exercuerint, sine aliquo beneficii, vel patrimonii titulo, nec non absque Ordinariorum suorum bteris dimissorialibus, cum sola attestatione dicti Rectoris de vita et moribus, in infra attactis tamen casibus duntaxat; si videlicet,ob fines Dioecesium Hungáriáé per Turearum invasionem confusos, ignoretur, ex qua sit Dioecesi Alumnus ordinandus; vel si Alumnus sit ex Dioecesi, cuius Sedes Episcopalis vacat, et in ea non adsit Capitulum Cathedralis Ecclesiae; sive etiam,

Next

/
Thumbnails
Contents