Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

42 manus tradimus et assignamus , absolutamque ac plenam Alumnatus administrationem, Patri­bus Societatis committimus, ita, ut a nemine, praeterquam a Superioribus Societatis, depen­dentiam in administratione Alumnatus habeat. Conditiones vero, quibus Alumnatum hunc cle­ricorum Patribus S. I. assignamus, istae sunt: Primo: Ut dictam domum vendere, aut sum­mam Capitalem Centum millium florenorum ex domo Provinciali extrahere non possint. Quin etiam, si quando Domini Provinciales summam illam deponerent, teneantur rursum ad cen­sum, vel ad bona fructifera ita convertere, ut Alumnatus ita continuari possit. Similiter, quan­do Summam apud Dnum Comitem Ezterházy existentem , idem Dnus Comes, iuxta continen­tiam Contractus deposuerit, in nullos alios usus eadem summa converti possit, quam rursus ad censum, vel bona fructifera pro Alumnorum usu servientia. Secunda: Ut pro maiori, vel meliori temporum commoditate, maximum, qui fieri poterit, Alumnorum numerum alant, nec ullo sub praetextu, in ullos alios usus quidquam ex censu convertatur, quam in Alumnorum alimoniam. Tertia: Ut nulli in Alumnatum recipiantur, nisi qui ex Regno Hungáriáé, et Parti­bus illi annexis sunt oriundi, quique animum habent ad Statum Clericalem, ac in Libro, ad hoc specialiter deputato, iuramento sua manuscripto se obligent: Primo: Quod Sacerdotio initia­buntur: aut, si voluntate mutata, seculares fierent, expensas in se factas refundent. Secundo: Quod iis tantum studiis, et eousque operam dabunt, quousque superioribus videbitur. Tertio: Quod post Sacerdotium, triennio integro in Dioecesi Strigoniensi, ubi visum fuerit Archi-Epi- scopo, vel eius Vicario, diligenter laborabunt. Si vero Archi-Episcopo, vel eius Vicario Ge­nerali videretur oportunum, ut in aliam Dioecesim mittantur, acquiescent. Si qui tamen ex mea cognatione invenirentur, qui etsi ad sacerdotium non aspirarent: Studiis tamen animum applicarent; ex iis duos, vel ad summum tres, absque ulla obligatione in Alumnatu studere posse volumus. (Quarta: Ut nonnisi pauci ad studia Philosophica et Theologica admittantur ; cum enim et multis, et potissimum mediocribus Plebanis Dioecesis nostra indegeat, difficulter- que ad tenues Parochias se demittant doctiores! praestat Casuum, ac Controversiarum aliqua notitia imbutos , pios tamen ac probos Sacerdotes habere , quam valde doctos. Si quos autem deprehen­derit Societas inutiles, refractarios: aut quorum cohabitatio aliis noceat, eos libere poterit di­mittere ; caute tamen, ac post plurima adhibita remedia. Quinta: Arohi-Episcopus iStrigoniensis pro tempore existens, aut sede vacante, praecise solum Capitulum Strigoniense habebit ius prae­sentandi Alumnos, qui recipi debebunt: imo etiam existente Archi-Episcopo, Capitulum prae­dictum suo arbitrio quatvor personas idoneas praesentare possit: ita tamen, ut nemo praesen­tetur, nisi, qui adminimum Poesim audire possit, sitque annorum ad minimum quindecim, Volumus tamen, ut Transylvanorum Siculorum, et eorum, qui ex partibus Tureis subiectis mit­tuntur, prae reliquis, peculiaris ratio habeatur in receptione ad Alumnatum, etiamsi forte in doctrina, vel aetate aliquid desideraretur; dummodo promittant se redituros in Patriam post Sacerdotium. Finitis vero Studiis, Sacerdotio initiatos, et in celebratione Sacrificii M'ssae probe exercitatos, tempestive praesentabunt Patres Archi-Episcopo, vel Sede vacante, Capitulo. Sexta: Si ob aliquas mutationes (Quod Deus clementer avertat) Patres Societatis dictum Alumnatum re­gere et administrare non possent, in eo casu Archi-Episcopus Strigoniensis pro tempore existens, vel vero non existente, Capitulum Strigoniense ius habeat dictam domum, et utramque Summam Capitalem ad se recipiendi et administrandi, ita tamen, ut eorum conscientiae oneratae maneant, ne in alios usus, quam Alumnorum educationem quidquam eorum convertant. Atque haec est nostra pleharia et ultima voluntas et dispositio, hoc Diplomate confirmata; cuius quidem Diplo-

Next

/
Thumbnails
Contents