Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

3 6 versis: Quod cum nos ex divino instinctu, necessitatibus Ecclesiae subvenire, et Orlhodoxam Catholicam Religionem Romanam propagare niteremur, eoque fine ad honorem et gloriam Dei omnipotentis, et Sanctae Matris Ecclesiae exaltationem, certas fundationes in Libera Re­giaque Civitate Tyrnaviensi instituere et erigere cogitaremus; primum totalem domum civilem, oneribusque civilibus subiectam Prudentis et Circumspecti quondam Thomae Wancker civis et inhabitatoris Tyrnaviensis in platea Sötö úcza vocata existentem, ac in duabus sessionibus aedificatam, cui a septemtrionali vicus ad portam superiorem eiusdem Civitatis tendit: a meridio­nali vero plagis domus Circumspecti quondam Joannis Oheczki vicina esse perhibetur, nonnullis negotiatoribus et creditoribus Viennensibus per Magistros, ut vocant, Quartalitios pro liquidis debitis aestimatam, et per Senatum Tyrnaviensem assignatam, omni eo iure, quo ad creditores pertinebat, in Capitulum Strigoniense translato, nos ab iisdem creditoribus pro parte eiusdem Capituli emerimus, et eidem per manus tradiderimus; ita tamen, ut praedicta domus Wanke- riana pro habitatione pauperum Studiosorum deserviret, quorum totalis cura et gubernatio Patres Societatis lesu Collegii Tyrnaviensis concerneret. Alteram vero domum similiter civilem Pru­dentis ac Circumspecti Pauli Szabó in platea Felső úcza sive Cáptalan úcza vocata , inter domos Rssmi Dni Pauli Almásy Episcopi Vacziensis , et Essmi Dni Ladislai Deáky Praepositi S. Geor- gii de viridi campo, ad Rectoratum Altaris Sanctissimi Corporis Christi spectantem sitam , per nos similiter pro parte iam fati Capituli Strigoniensis emptam , et eidem per manus traditam , in usum, seu habitationem Nobilium Alumnorum curae et administrationi eiusdem Capituli subiecto- rum dederimus et assignaverimus, prout tradimus, damus, assignamus etiam nunc praesen­tium per vigorem. Quarum quidem praefatarum domorum civilium emptionem, et per manus assignationem Domini Iudex, Senatus et tota Communitas Tyrnaviensis in perpetuum, ad ho­norem et gloriam Dei omnipotentis sponte et libere admiserunt; insuper pro tollendis difficul­tatibus, quae aliquando ratione onerum civilium suboriri, exindeque differentiae et controver­siae utrinque moveri et emergere possent; iidem Domini Iudex, Senatus et Communitas Tyr­naviensis pro domo XVankeriana duarum sessionum Quadringentos, pro altera domo, quae di­cti Pauli Szabó fuit, Ducentos, hoc est, in toto Sexcentos ßorenos hungaricales a nobis in censum perpetuum levarunt: ita tamen, ut praedeclaratae domus, ab oneribus, censibus, laboribus, taxis, contributionibus, impositionibus ordinariis et extraordinariis, aliisque quibusvis oneribus immunes et exemptae sint. Vinorum autem educillatio in neutra praedictarum domorum, ullo unquam tempore licita, aut permissa esse intelligatur. Et si aliquando, quocunque sub prae­textu, in iisdem domibus, vel altera earum, sive sub haedera, sive absque haedera educilla­tio contingeret, et deprehenderetur; ex tunc possint annotatus Senatus, vel vero Capitaneus Civitatis pro tempore constitutus, missis satellitibus, vel aliis concivibus, huiusmodi vasa edu- cillari coepta, pro Xenodochio Civitatis mox occupare et auferre. Quod si vero aliquo casu mfausto Cquem Deus clementer avertere dignetur) praenominatus usus dictarum aedium cessa­verit; quam primum dictus Senatus Tyrnaviensis antelatos Sexcentos florenos Capitulo Strigo- niensi deposuerit, eaedem domus denuo omnibus oneribus civilibus subeundis subiectae esse debeant, illaque Capitulum ferre teneatur. Quam benevolentiam praedicti Senatus, totiusque Communitatis, Tyrnaviensis, Capitulum Strigoniense pari benevolentia, officiique, ac bonae vicinitatis studio reponere et recompensare adlaborans, sponte et libere promisit: quod ad commendationem eiusdem Senatus Tyrnaviensis duos Nobiles luvenes Tyrnavíönses, iudicio Capituli pro Alumnatu idoneos repertos et morigeros, per continuam successionem eorundem,

Next

/
Thumbnails
Contents