Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

34 scripta? quae verba, quae facta sint illa? Calumniantium est ac vane olloqueniium, sic generaiim ac­cusare. Scripsi ego complura; sed pro Religione Catholica, contra novitias errorum sectas. Si scriptis ac verbis Catholicam Religionem propugnasse et propagasse, errores repressisse et evertisse; falsitatem confutasse et confundisse, vitium est; erravi, poenam commerui. Praeter haec, nisi edatur, quid scri­psi, quid dixi, quid egi, quo malum patriae civem me constitui; vanum est, fictum est, calumniosum est. — Fictum et illud ac omnino calumniosum est, me in perniciem regni Hungáriáé omni intentione intendere: idque ex litteris ad comitem Homonnanum datis et interceptis, evidentissime constare. Ini­tio concitatae rebellionis, turbones patriae vu/garant, interceptas esse litteras plurimorum, quibus pra- cticae, seu machinationes admirandae, saevae, perniciosae, exitiales renudabantur. Has litteras pri­mis comitiis publice recitandas promittebant , ut ex iis constaret, graves ac urgentes praesentium mo­tuum caussas fuisse. Sua sponte mendacium evanuit. Nullae litterae, momentum aliquod habentes pro­ductae. Nam proditionis nefariae architecti, initio rebellionis, flagitiosa manus ac sigilli imitatione, litteras nomine C. Homonnani ac aliorum conscriptas, ita hinc inde missitarunt, ut intercipi ab aca- tholicis, fraudis ignaris possem. Cautiori tamen consilio vulgari eas postea noluerunt, ne fraus ac dolus, a quibusdam deprehensus, palam agnosceretur. Ego certe, conscientiam testem habeo, nihil unquam in Hungáriáé perniciem vel agendo , vel scribendo perpetratum a me fuisse. Si furori pauco­rum rebellionis auctorum obsistere; si a iugo Betlenii carissimam patriam pro viribus ereptum ire ; si legitimi regis dignitatem sartam tectam tueri; si Religionem Catholicam ac clerum pristinae conditioni restituere; si vim iniustam, iusta defensione avertere velle, aliud non sit Betleniticis nomenclatoribus, quam patriae perniciem machinari; fateor, toto affectu, toto conatu, totis viribus huc me incubuisse. Comitem Homonnanum, aeterna memoria dignissimum heroem , licet stimulis non egeret, monere, hor­tari, rogare per litteras non destiti, ut ereptam patriae libertatem assertum iret, noxios Betlenii cona­tus retardaret, vim iniustam et rapinam regni, iusta defensione propulsaret. Haec me fecisse non diffi­teor; quae non exitium ac perniciem patriae: sed in eius undequoque oppressae libertatem spectare, serio et ex animi sententia pronuncio. Ista unica est interceptarum litterarum materia. Et licet nullas intercepissent Betlcnistae litteras; cogitare per se poterant, nec me, nec ullum Hungarorum, qui Deo ac Regi fidem illibatam servarit, huic tam necessario, tam salutari officio deesse potuisseEleonora királynő aszony 'S III. Orbán Pápához 1622-dik esztendei Februarius 11-kén írt levelében e’kép ditséri Pázmányt: „Clarissimorum apud Regna, apud Imperium, et apud totam Ecclesiam Catholicam meritorum splendorem digno supremae gloriae gradu auget et illustrat Reverendissimus Cardinalis Páz­mány , qui Caesaream hanc ad Sanctitatem Vestram Legationem sibi aetate provecto facile nimis gra­vem fore, timere poterat; nisi inveteratus ipsius boni publici zelus, omnes perferendas incommoditates heroico animo contempsisset.“ **) Ezen tántoríthatatlan hűségét Romában is meg mutatta , midőn személyét követnek el nem akarták esmérni: „Salvo honore meo, így írt Ferdinándnak küldött levelében, ***) non potuisse me committere, ut Caesari rem totam non indicarem, imo , ut pro Cae­saris authoritate tuenda, protestationem factam mittam. Quid enim de me iudicaturus erat non solum Caesar, sed et totus mundus, si ius Legationis a Caesare mihi commissum, detrahi mihi passus fuis­sem, et quidem velut stipes, sine ullo sensu? Caesari me iureiurando obstrictum esse, antequam Cardi­Olvasd ezt a’ könyvet: ,,Az Magyar Országi Támadásoknak hamissan költett eredeteitek rövid velds hamisítása. Anno Christi. M.DC.XXin 4. s. I. ,Petri Pázmány Legatio Romana edente Aloysio L■ B. Mednyánszky Pest. tSÜO,“ in 8. p. It. ***) Ugyan ott p. 77. és 73.

Next

/
Thumbnails
Contents