Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

lestas stare solebat, in ea cum dilatanda et impensius ornanda, tum vero defensa, et ad no* stram aetatem usque transmissa, plurimum semper momenti attulisse. Nam, si sacras Veterum Historias evolvimus, pietatem in Deum, quae ex sola verae Fidei cognitione provenit, bono­rum semper et piorum Principum tempore floruisse; Regnorum vero gubernaculis ad impios delatis, innumeris persecutionibus saepissime fuisse obnoxiam, comperimus. Et quum tandem continua quadam Christianorum, et piorum Principum successione factum sit,, ut eas sibi vi­res, eam potentiam pararit, quibus, ut cernere licet, universum pene orbem suis subdidit le­gibus. Inter alia plurima Orbis Christiani Regna, Hungária quoque Deo Optimo Maximo Gentis illius saluti misericorditer prospicere volente, svavissimo ipsius Fidei Christianae iugo collum prae­buit. Quo facto, dum a Divis quondanf Hungáriáé Regibus nostris Praedecessoribus, piae memo­riae , non minorem in augmentanda et ornanda, quam conservanda Religione ipsa, factam esse videamus diligentiam. Eorum vestigiis nos quoque insistere volentes, quum videamus plurimis baeresibus infecto perditissimo hoc seculo, honesta liberalium disciplinarum studia, ad exstir­pandas haereses ipsas vel impii Caesaris illius apostatae, *) Christianorum liberos a frequen­tandis artium liberalium Scholis, publico edicto prohibentis testimonio, plurimum conducere; Ut ea in Regno quoque nostro Hungáriáé florere, uberesque etiam cum pietatis, tum cultio­rum morum fructus edere possint, ad gloriam imprimis Dei omnipotentis, deinde verae, catho- licaeque Fidei profectum, Regnique nostri Hungáriáé commodum, Collegium Societatis Jesu, quae nostris temporibus in erudienda iuventute, cum circa Religionem veram et catholicam, tum etiam honesta litterarum studia summam facere dignoscitur diligentiam: in Libera Civitate nostra Tyrnaviensi, tradita rei huius perficiendae cura Fideli nostro nobis syncere dilecto Reve­rendissimo in Christo Patri, Domino Francisco Forgach de Ghymes, Sanctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinali, et Archi Episcopo Strigoniensi, Locique eiusdem Comiti Perpetuo, Primati Hungá­riáé, Legato Nato, Summo et Secretario Cancellario et Consiliario nostro, cuius scilicet hoc tempore in curanda, conservandaque in Regno nostro Hungáriáé vera Religione, singularis et praecipua ex­stat sollicitudo, atque diligentia; instituendum, fundandumque duximus. Quapropter, ut ipsis Societatis Jesu Patribus iugiter Deo famulantibus , ac erudiendae iuventuti continuam operam dantibus, de commodo et opportuno in praefata Civitate nostra Tyrnaviensi Collegio prospectum esse possit, Ecclesiam in honorem S. Joannis Baptistae consecratam, intra moenia praedictae Civitatis habitam, cum annexis et cohaerentibus monasterii aedificiis, et fundo ad eandem Ec­clesiam pertinentibus , quae Ordo devotarum Virginum Sanctimomalium de Insula Leporum possede­rat et inhabitaverat, ipsis tamen, quia pro nunc et numero perpaucae erant, et monasterium eum Ecclesia frequentibus incendiis et conflagrationibus deformatum, et pene inhabitabile fa­ctum fuerat; accedente ad id Beatissimi in Christo Patris et Domini Pauli V. divina providentia S. P. et universalis Ecclesiae summi Pontificis , et S. Sedis Apostolicae dispensatione et annuentia; cum omnibus bonis , iuribusque possessionariis ad praefatum monasterium pertinentibus, in mona­sterium Sancti-monialium Posonii degentium translatis et collocatis; eisdem concessimus in per- petuumque dedimus, donavimus et contulimus; ita et tali conditione, ut sufficientes illius So- cietatis Viri Religiosi in Collegio illo continue resideant, et ea, quae ad propagandum rite cul­tum divinum, erudiendamque in pietate, et \onestis litteris iuventutem pertinent, iuxta insti­tutum ipsorum fideliter, diligenter, et sollicite obeant. Imo concedimus, damus, donamus et *3 Érti Juliánust, ki negyedik században élt.

Next

/
Thumbnails
Contents