Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

88 3) Oecumeni/is episcopus Tricensis in Thracia , qui secun­dum Pagi anno 975. secundum alios vero circa finem seculi XI. vixit 69). Is in exegcticis S- Joannem Chrisostomum pro exemplo sibi assumsit nonalia tamen etiam de suo addidit. Opera ejus supersunt. Enarrationes in acta Apostolorum et Commen­tarii in epistolas S. Pauli, nec non in septem epistolas cano­nicas , quae tamen cuncta potius Scholia, quam Commentarii dicenda, ideoque Scholiasles Graecus cognominatus 70) 4) Eutychins primum medicinae operam impendens, postea ad patriarchatum Alexandrinum promotus 7I *), septemdecim an­nos Annalibus scribendis impendens, eos ab orbe condito usque ad annum 940. deduxit lingua Arabica. Hos Latino sermone do­navit Pocokius 7i). Obiit anno 940. §. 32. In Ecclesia Latina. Seculi X. Scriptores, in Ecclesia Latina prae ceteris famam nominis consecuti sunt: 1) Flodoardus alias Frodourdus in vicinia Rhemensi pro­genitus, regnantibus in Gallia Carolo Simplice, Ludovico Truns- mari/io et hujus filio Lothario nominis celebritate conspicuus? primum presbyter et Canouicus ecclesiae llhemensis, deinde ca- nonicatui resignans coenobium £. Remigii intravit, cujus abbas factus disciplinae regulari diligentem operam impendit, pluri­busque etiam editis scriptis inclaruit 73). Huc referuntur «) Libri quatuor Historiae Rheme/tsis ecclesiae, seu gesta Rhe- meusium Pontificum, quibus plura excerpta communicantur, et multa miracula quidem referuntur, pretio tamen et vafore minime ca­rent, cum documenta Historiae Gotteschalci et Hincmuri Rhe- mensis diligenter in usumsumta fuerit 74). /3) Chronicon de re­fit)) Richard Simon Hist. Crit. Nov. Testam, c. 32. 70; Edita sunt Grae­ce in fol. Veronae anno 1532. et Latine interprete Jo, Hentenio in f. Antverp. an. 1Ö45. itidem eodem interprete Graece et Latine vol. II. f. Parisiis, an. 1635. 71) J. A, Fabricius bibliograpli. antiquae, p. 179. F.useb. Renaudot Hist, patriae. Alexandr. p. 347. 72) Ara­bice et Latine vulgavit Pocokius Francof. anno 1658. 4. 73) Hist. Ijtcr. de la France. T.Vl.p. 313. ct scq. Carens T. II. p. 198. ct scq.

Next

/
Thumbnails
Contents