Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

85-f- 13) Joannes Erigeua probabilius ex Scotia oriundus , a perspicacia mentis celebratus , scientiarum Philosophicarum uon minus ac Theologicarum egregie peritus, literis Graecis insi­gniter instructus, arte dialectica excellens, sed mystioismo ad­dictissimus. Hic Caroli Calvi regis Franciae favoribus donatus mandato ejus Dionysii Areopagitae libros in Latinam linguam vertit, ac vulgato opere dogma de peaedestinatione et Eucha­ristia explicuit. Verum a Catholicis propter sententias suas ve­hementer impugnatus ab Aelfredo rege Angliáé e Francia in­vitatus in Angliám anno S84. navigavit. Officio docendi in schola Oxoniensi admotus. Sed nec hic ipsi quietum esse licuit, cum pariter heterodoxiae suspicionem incurreret, quare Oxonio pe­dem movens scholam adperuit Malmesburii, ubi a discipulis male contentis confossus misere occubuisse refertur 55 *). Nen tamen desunt qui opinantur relationem hanc de Joanne Saxone qui cum Joanne Erigeua communiter confundebatur sumendam esse. Opera illius super sunt: «) Liber de Eucharistia quo doctrinae /ierengarii et reliquorum Sacramentariorum praelusit 5G) ß) Liber de praedestinatione quem contra discipulos .S’. Augustini hujusque doctrinam concinnavit 57J /) Libri V. de divisione naturae 5S) ct alia. 14) Usuardus in Gallia natus, coenobii Benedictini Pari- siensis ad S. Germanum, monachus, qui Hieronymum, Bedam et blorum imitatus anno circiter 870. Martyrologium vulgavit, longo Ecclesiae Romanae usu adprobatum , quod tamen diver­sas inutatioaes passum, et interpolatum fuisse Critici asserunt 5i)), Vixisse Usuardum sub Carola Calvo et nominis celebri­tatem consecutum fuisse nemo prudenter dubitare potest G0). 55) Conringii antiq. academ. p. 309. Histoire liter, tie la France T. V. p. 4J6, et seq. 56) Opus hoc edax rerum tempus consumsit. 57) Legitur in Maugini auctor de praedest. T. I. P. 1. p. 103. 58) Edi­dit hos Thom. Gale Oxonii 1681. fol. 59) Opus hoc regum piisi- mo Caro/o dedicatum fuisse Prologus indicat. Edidit illud Soilerius Antverp. 1711. f. et in Act. SS. T- IV. Jun. Idem postea vulg. Rouil­lurt Parisiis 1718. 4. 09) Aimoinus Libel, de transi. SS. Mait. Georgii ot Aurelii.

Next

/
Thumbnails
Contents