Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

83 rum electione. <5) Martyrologium 4S). Reliqua ejusdem opera minorem attentionem merentur. Pleraque in bibliotb. maxim. patr. T. XV. reperiuntur. #) Interfuit anno 822. Synodo Attiniacensi , in qua Ludovicus Pius publicae poenitentiae se Subjecit, ut ipse scribit in Libr. de dispen­satione rei ecclesiasticae. Praesens quoque fuit in Concilio Compen- diensi anni 838. in quo imperator dignitate sna privatus est, teste chartula, quam Lothario Augusto Ludovici filio eadem in civitate Compendiensi praesentavit, ubi videlicet ejusdem concilii acta con- tinentu r. g. 30. Continuatio. Ad scriptores ecclesiasticos seculi IX. Latinos referendi adhuc sunt 9) Lupus Servulus juxta nonnullos inde sic com­pellatus, quod morbum quemdam periculosum superaverit. Erat is ex Gallia oriundus, Rabant Mauri discipulus primum pres­byter Moguutinus , postea Caroli Calvi gratiis abbatiae Fer- rariensi praefectus, non solum in elegantioribus literis et scien­tiis profanis utcunque versatus , sed etiam scientiarum sacratio­rum disciplinae ecclesiasticae, et operum Patrum, tantam coguitio- uem possidebat, ut ad omnia fere sui temporis concilia vocaretur. Anno 862. obiit 48 49). Eruditi attribuunt illi librum epistolarum, seu librum de tribus quaestionibus , et collectaneum de eisdem Carolo Calvo inscriptum in quo de libero arbitrio, de praede­stinatione bonorum et malorum , et de Sanguinis Christi redem- tione iraeiat, ac Godescalci errores nullatenus probat, prout id evincit Natalis Alexander 50). 10) Ralramnus coeuobii Corbejensis in Gallia monachus, ad clavum sedentibus Ludovico Fio et Carolo Calvo celebra­tus, doctissimis periodi hujus viris amicissimus, de cujus fun­data doctrina et orthodoxia adeo convictus erat Carolus Calvus ut dogmatis de praedestinatione et Eucharistia explicationem illi 48) Quod Hemchenius et Papebrochius ante Acta SS. mensis Martii T. II. vulgarunt. 49) Histoire liter, de la Franco T. V. p. 255. 50) Opp. edidit Stephan, Raluiius Paris 1664. 8, Antverp, (Lipsiae) 1710. 8. 6*

Next

/
Thumbnails
Contents