Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

81 rum praesertim vero Rubani magistri sui interpretationem de­duxit 39); f?) Liber de officiis divinis, seu de exordiis et incre­mentis rerum ecclesiasticarum. y~) Vitae quorundam sanctorum et poemata. 40 *) 5) Christianus Drulmarus patria Aquitanus, Corbejensis in Gallia Coenobii monachus, in Graeca et Latina Lingua egre­gie versatus, sacrisque literis probe instructus. Hic erudiendae juventuti monasticae praefectus, ex objectis instructionis suae plures deduxit Commentarios, quorum hodiedum supersunt: a} Commentarius in S. Matthaeum quem tamen in loco, quo verba Christi S. Coenam instituentis explicantur, interpolatum esse, nonnulli contendunt 4|). (T) Fragmenta quaepiam exposi­tionis in 5. Joannis et S. Lucae Evangelium. 6) Huymo ex gente Anglosaxouum , aut Germanorum oriundus Rubani coaevus, et uterque ab Alcuino magistro edu­catus, postea Coenobii Fuldensis monachus, et scholae cuidam una cum Lupo praefectus, dein Hcrsfeldensis abbas, ac tandem anno 841. ad Halberstadiensem. episcopatum in Saxonia promo­tus , anno circiter 853. vitam hanc cum altera commutavit 42) Ex operibus Haymonis , quae plerumque exegetici generis sunt, clarescit, eum plus diligentiae , quam judicii et eruditionis pos- Bedisse. Is plures S. Scripturae libros illustravit, et res in Eccle­sia Christiana gestas in Breviario exposuit. Materiam de Sacra­mento Eucharistiae vulgato tractatu de Corpore et Sanguine Domini explicuit43). Edidit praeterea Commentarios in Psalmos, in Jesaiam, iu Eiechiele?n, et alios prophetas, in epistolas S. Pauli in Apocalypsim, in Evangelia, et epistolas totius anui de amore coelestis patriae libros VI. 39) Mabillon L. 32. Annul. N. 62. p. 637. et in Analectis p. 420. iterti Ceillier T. XVIII. Histoir. generale des auteurs p. 671 — 683. 40) Histone iit. de la France, T. V. p. 59. 41)Histoire literaire de la France T. V. p. 81. et expositio in Math. Evangel. Argent. 1514. föl. 42) Ouctinus Comment, de Script, eccles. T. II. p. 330. Hist, liter, de la France T. V. p. 111. T. Vl. p, 1C6. Le Bevf Recueil des dissert, sur. 1’ Hist, de la France T. 1. p. 278. 43) Fragmenta ejus habentur in Spicii. Dac/ierii T. I. p. 42. Ill Hist. Eccl H

Next

/
Thumbnails
Contents