Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
73 Patris exemplum secutus Lndovicus Pius 9) ac hujus filii Carolus Calvus 10 *) et Lolharius undique lumen] scientiarum diffundere conabantur, speciatim vero Lotharius resuscitandae eruditionis causa in Italiae octo celebrioribus civitatibus scholas fundavit n) Verum cuncta haec literaria instituta liberalitate, et expensis quantiscunque familiae Carolingicae suscitata fructus exspectationi respondentes non tulerunt. Impedimenta enim ponebant principum quoruDdam negligentia, praejudicia, barbarorum praesertim Normannorum bella, frequentissimae eorum incursiones, et victoriae, artibus, et literis inimicae. In Anglia artes et scientiae longe felicius floruerunt sub Alfredo rege, qui superatis Danis finemque incursionibus eorum imponens, Religionem, justitiam, et scientias magna cum mentis acie, et felicitate promovit I2). Quod ut tanto certius consequeretur, non solum ipsémét operam musis diligentissimam impendit, aliosque ad idem faciendum excitavit, verum etiam doctos viros aliunde accersivit, muneri publico docendi praefecit, honoribus, et proventibus distinxit, triaque erexit collegia Oxoniensia, quae non multum Parisiensi Scholae cederent *)• Quod vero Patriam nostram attinet, in hac quoque apud conversos nuper ad fidem Christianam Hungaros vivente adhuc Stephano Albae Regiae, Csanadini, et probabilius etiam Quin- queeclesiis Scholas grammaticales viguisse , ad quas non solum domestici, verum etiam Galli, Teutones, Poloui, atque Bohe- mi concurrebant scriptores infra notati testantur. Et secus etiam notum est, *S. Gerardum primam Csanadiensem episcopum distinctas aedes pro triginta adolescentibus Hungaris , quos neo conversi parentes eidem s. ordinibus initiandos devoverant, posuisse , et Valterum ex ordine S. Benedicti magistrum in civitate Morisana (Csanadinum) eisdem assignasse. De his cunctis legatur vita S. Gerar di episcopi Csanadiensis. c. 12. edit, a Batthyányi p. 328. item Bolland. in actis T. ad 24. Sept. Katona Hist, pragm. T. I. dissert. 6. num. 131. 9) Histoire literaire de la francé T. IV. p. 585. Harduin collect. T. IVr. n. 5. p. 1251. 10) Conringii antiquit. academ. p. 320. 11) VM, jejusd. Capitulare in Murator. T. I. P. II. p. 151. Rerum Italicar. 12) Antwood Historia, et antiquit. acadcmiae Uxoniensis it ott lay Hist. Academ. Paris. T. I. p. 234.