Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

69 titulus presbyteri cardinalis. Triplex autem eorum classis distin­guebatur , quae distinctio ad hodiernum usque diem perduravit. Alii nempe sunt Cardinales episcopi, quales sunt episcopi urbis Romae, aliarumque regionum non procul dissitarum, alii Cardinales presbyteri, alii denique Cardinales diaconi,ita compellati a diacouiis seu hospitalibus, quibus praeficiebantur, ut pauperum, viduarum, ac pupillorum in iis contentorum curam spiritualem gererent, et in adnexis sacellis cultum divinum absolverent. Postquam vero Pontificum Romanorum potestas etiam respectu negotiorum ex­ternorum majora incrementa coepisset sicque auctoritas Pontifi­cis R. hoc quoque obtutu aucta fuisset, Cardinalibus jus eligendi Pontificem R. exclusive assertum est, ac illi peculiari dignitatis ornatu splendere coeperunt, cumque munera eorum originalia cum novis illorum officiis haud compatibilia esse viderentur, in simplices titulos conversa sunt. Ex hoc tempore Cardinalatus , jam non ab Ecclesiae servitio, cui quis adscriptus erat, verum a speciali adjutorio Pontifici praestando vim suam sortiri coepit, et illi soli Cardinales in hodiernum usque diem compellantur , qui a tempore Nicolai IT, potestatem acceperunt Romanum Pon­tificem eligendi. Vid Thomassin discipl. Eccles, veter, et nov. P. I. L. II. c. 115. et seq. Initio tantum episcopi quidam cardinales erant, nimirum episcopi e vicinia urbis Romae, cum autem Clerus Romanus aegre ferret se- met ex electione Pontificis Romani excludi; Alexander III. episco­pis adjecit presbyteros, his tandem successu temporis accesserunt etiam diaconi regionarii. Quod numerum eorum attinet, is diversis temporibus diversus erat. Episcopi primitus 4. postea 6, et scculo duodecimo 7 numerabantur. Presbyteri primitus 12 erant nempe ur­bis parochi , seculo duodecimo 28; diaconi initio numerabantur 7 postea 14 accedentibus nempe diaconis Ecclesiae Lateranensis , se­culo decimoquarto 18 erant. Quia vero numerus Cardinalium presby­terorum auctis urbis parochiis semper multiplicaretur in Concilio Ba- sileensi ad 24 restricti sunt. Donec tandem Sixtus T. an^ 1586. nu­merum Cardinalium ad 70 elevasset ita, ut Cardinales episcopi 6, Cardinales presbyteri 50, et Cardinales diaconi 14 numerarentur, qui numerus hodiedum obtinet. Vid. Ludov. To mass in discipl. vet. et nov. Eccl. P. I. L.II.c. 115. etseqq. Ludov. Ani. Muralorii diss. de- origine Cardinalatus in Antiqnit. Ital. med. aevi. T. V. p. 156. Ant. Joh Jiinterim Die vorzüglichsten Denkwürdigkeiten der Christ- kathol, Kirche II. B. und II. Th. p. 122. et seqq.

Next

/
Thumbnails
Contents