Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

luerint. In Italia 106 * *) et Anglia ,07) idem obtinuisse constat. Apud nos in Hungária reges Apostoliéi a suscepta inde Religione Chri­stiana juri nominandorum praesulum inhaeserunt. Nam Stepha­nus protorex Dominicum primo , postea Sebasiianum Archicpi- scopatui Strigoniensi ,08) Bonipertum episcopatui Quinqueeccle- siensi 109) Gerardum Csanadiensi ’I0 *) Ladislaus autem Za- grabiensi Bohemum quemdam nomine Duh UI) praefecisse legitur. Simili fere modo etiam sedis Apostolicae Praesul eligebatur, -nempe., i totius eleri, et popuTTsuffragiis a quo Carolus M. regem Longobar­dorum Desiderium praelio superasset, et Ecclesiae Romanae liber­tatem asseruisset. Fatendum tamen est exceptionem quoque ab hac forma eligendi Pontificem nonnunquam obtinuisse cum turbae, aut potentiorum machinationes intervenirent. Qui autem electus fuit in Pontificem consecrationem assumere prius non potuit, quam impe­ratoris consensum impetrasset, imo electiones aliter factae rescin­debantur. Esto non defuerint Pontifices Romani sine consensu im­peratorum electi, dum videlicet eorum electio nullam pateretur con­tradictionem l12). Ita Leo IV. vigentibus Italiae turbis civilibus absque ullo imperatoris consensu sacrae consecrationis ritu initiatus et Hadrianus II. non admissis imperatoris legatis in Pontificem creatus est. Ritus hic eligendi Pontificem usque ad Ottonem I. imperatorem viguit, sub quo plane decretum fuisse legimus, ut electio Pontificis juste, et canonice perficiatur, ac Pontifex ele­ctus coram imperatoris legatis consecretur. Sed paulo post ultro processit Otio, qui turbato e sede Pontificia Joanne XII. non solum proprio facto Antipapam elegit Leonem VIII. verum etiam jusjurandum Romanis imposuit, vi cujus promittere coge­bantur, se nunquam absque petito imperatoris consensu ad electio­106) Synodus Romana sub Nicol. I. Joannis illi, epist. 171. 221. 260. 301. 107) Vita S. Dum tani apud Surium 19. Maji. 108) Cartuicz ' ia vita S. Stephani p. 137. edii, et Fray in Hier. Hung. p. 152. 109) Lhartuicz in vita S. Enterici p. 91. edit, ejusd. Koller. Hist, cpiso. Quinqueeccl. T, I. p. 1. et 5. 110) Vita S. Gerardi c. 8. et 11, specimen Hierarch. Eccles. Hung. part. 2. p. 286. Hl) Ker­chelich in Hist. Cathedr. Eccles. Zágráb, p. I. et Katona Histor. erit, regni Hung. Tom. I. p. 26. 112) Fapebroche con. historic, fol, 116. Mabillon comment in ord, Roman, c. 18. T. II. Musei ital. p. 113.

Next

/
Thumbnails
Contents