Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
61 episcopis tamen Concedendi 89), Hanc spuriam esse asserit Cardinalis Baronins tum quod in ea memoretur similis concessio ab Hadriano I. Pontifice Carolo M. facta, quae certissime supposititia est, tum quod constitutio haec sonet, Leonem Ottoni jam ut imperatori contulisse patricii et regis dignitatem, tum denique quod constitutio haec violatoribus suis non solum excommunicationem , verum etiam exilium» et mortis supplicium intentet. Et licet plures reperiantur viri docti qualis est Goldastus T. I. constitution. Imperial, et Felrus de Marca de concord, imper. et sacerd. L. VIII. c. 12. et 29. qui constitutionis authentiam tueantur, et etiam Baronii argumenta talia sint, quae rem totam extra dubium minime collocent; constitutionis tamen praedictae authentia inde impugnari semper potest, quod autographum illius a nemine hucusque productum aut ab ullo quoque visum fuerit. §. 23. Figmentum de Joanna Papissa. Non esset opere pretium ea recensere , quae de Joanna Papissa o!im falso non minus, ac inverecunde narrabantur, nisi nostro rursus aevo hanc insulsam crambem quidam recoxissent 89 90). Commentum isthoc sic sonat: Inter Leonem IV. et Benedictum III. sedem Pontificiam tenuisse foeminam Joannis VIII. nomine insignitam Moguntiae natam antea Joanneml Atiglicum compellatam. Adjuncta praeterea haec addunt, Joannam quippe habitu vi-, rili indutam Athenas veterem musarum sedem ab amasio suo delatam , et inde litteris et scientiis excultam Romam devenisse, hic- que sacratiores litteras in publicis collegiis docuisse , tantaque scientiarum gloria inclaruisse ut Romani eam ad Pontificatum elevarent, tanto minus fraudem quampiam suspicantes, cum et ceteri viri omnes tum Italiae tum occidentis fere totius barbas suas raderent. Tandem 89) Gratianus Distinet. 83. c 23. 90) Commentum de Joanna Papissa jam pridem obliteratum hoc aevo renovarunt auctor libri: Viber die Wai scheinlichkeit der Existenz der Päpstin Johanna; eine histor. Untersuch. Regcnsb, 1809. Carolus Haberfeld in dissertat, adjecta foliis Berolinens. sub titulo: Der Gesellschafter oder Blätter für Geist und Herz. Sonnabend 16. Deceinbr. 1820 202. Blatt Joan. Ant. Lorenle die Päpste als Fürsten eines Staats und Oberhäupter der Kirche etc. Aus dem Franzos, von ** Leipz, 1823. I. Th. p. 268—278.