Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
57 civitatis patricium seu principem nominarunt 80}. Hujus autem potentia paulopost tantum aucta est, ut eo anno 954. decedente filius ipsius Octavianus rerum summa potiretur, qui tamen urbis priucipatu, quem usurpaverat, necdum contentus ad dignitatem quoque pontificiam licet 18 annos solum numeraret, aspiravit. Hac initiatus Juannis XII. nomen assumsit. Builprandus de rebus imperatorum et Reg, L, VI. c. 6. *) Licet Muratorius in Annál, T. V. p. 267, insigni cum eruditione fidem Luilprandi scriptoris fere coaevi dubiam reddere, et probare conetur, eundem plura figmenta scriptis suis intulisse, cuncta tamen Luitprundi asserta ficta dici minime possunt, imo scriptores Catholici plerique fatentur, nonnullos periodi hujus Pontifices infausto quodam fato , a recta moralitatis semita dellexisse 81). Nimiopere tamen erraret is, qui ex hac Pontificum quorumdam historia, ad ipsius Catholicae Ecclesiae, aut Pontificiae dignitatis contcm- tum procederet, aut unam vel alteram atro calculo notaret. Certe nonnullorum Pontificum vita, licet Ecclesiam aliquanto obfuscaverit, speciem tamen ejus, sanctitatem, ac fidem nihilo violavit. Peccaverint etiam graviter quidam Pontifices Romani, aut non, Historia tamen testatur paucissimos illos fuisse relate ad splendida illa pietatis , virtutis, ac sanctimoniae sidera, quae Sedi Romanae immortale nomen emeruerunt. Nullus profecto dignitatem Apostolicam recte condemnaverit ideo, quod Judas ad eam electus fuerit, nam quisque sibi perbene persvasum habet, fidem non ex personis, sed has potius ex illa dijudicandas esse. An non potius publicum Divinae providentiae monumentum inde exurgit, quod Ecclesiam Christi etiam sub regimine improborum Poqtificum ab interitu liberaverit ? quodve hanc nonnullorum Pontificum dcfcctuosatn vivendi rationem inultorum proborum ex omni tribu, et lingua virorum sanctitas, et exemplaris vita sat superque supleverit? • §. 22. Continuatio. Sub Joanne XII. Pontifice Romano, negotia Italiae politica ad eum pervenerunt situm , ut rex Germaniae Otto I. facile sibi jus antiquum imperatorum in urbem, ac Pontificem Romanum revindicat e potuerit. Cum enim Berengarius Italiae rex, una cum filio suo Adalberto durum in Italos exerceret regimen, 80) Ij'uitbrand. \l\. c, 12. Flodoard. ad an. 933. 81) Baronins ad an. 908. Chronolog. Reihenfol. der Päpste p. 400.411. 412. etc.