Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

475 nue malo medelam adferret. Nihil moratus Pontifex Fr. Philip* púm ord. Min. episcopum Firmanum potestate Legati Aposto­liéi instructum ad mala communi cum ordinibus regni consilio reparanda in Hungáriám expedivit. Philippi prudentia et leni­tate rex a vitiis, quibus ex nimio erga mulieres Cumanas to- tamque gentem Cumanam amore immersus erat, sensim retractus, ac meliora amplexus in gratiam cum uxore redivit, fidemque jurejurando fecit, se omnem conatum adhibiturum, ut Cumani ab idolorum cultu recedentes religionem Christianam amplectan­tur, in fixis sedibus permaneant, erepta aliis bona restituant, et lites inter illos et Huugaros vigentes Palatinus regni discu­tiat. His promissis recreatus Philippus ad Synodum Budae ce­lebrandam omnes praesules Hungáriáé invitavit, quibus compa- rentibus initium Synodi auspicatus Philippus ante omnia regis Hungáriáé venia Lodomerium episcopum Varadinensem doctri­na, virtute, et natalium splendore illustrem Ecclesiae Strigo- niensi velut Archiepiscopum praefecit, eumque ex voluntate Pontificis adprobante rege in Primatem Ecclesiae Hungaricae nominavit 15) postea consultatum de variis fidei et disciplinae capitibus, inhibiti gentilium mores, multaque constituprunt pa­tres, ut regnum nova disciplina vires novas, novamque faciem resumeret. Patres consultantes interturbavit quidem inconstantia regis, qui ad priora relapsus Synodo obicem posuit, quominus ultro procedere potuerit, ideoque domum dispulsi canones sub finem mancos edidisse videntur , nisi forte cum Michaele Szvo- renyi ,6) ditfpnns Ultimi, id est 70. canonis posteriorem partem, quae deficit, temperiis edacitate periisse. Omnes autem canones hoc in concilio sanciti praeter pauca fidem attingentia solam fere disciplinam respiciunt. Hos omnes recenset Carolus Pelerffy in Sacr, Conciliis Hung. P. I. p. 107—136. §. 98. Concilium Viennense. Philippus pulcher Galliae rex pluribus jam ab hinc annis Clementem V. Pontificem clam disponere conabatur, ut ordinem lő) Caroli Pelerffy Concil. Reg. Hang. T. I. p. 96. 16) Mich. Sit or i ti y i Synopsis Critico-hiatur. decretoi. Synodal. 13. p. 45.

Next

/
Thumbnails
Contents