Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

471 suscipere jussit, imo fiilei suae professionem coram Archiepi- scopo Panormitano, episcopo Ticinensi, aliisque abbatibus et monachis elicuit. Sed cum alias solus contestaretur, sibi in ani­mo constitutum esse, ut clericos ad paupertatem Apostolorum et Salvatoris redigeret, eimulque diceret ad officia charitatis spectare, clericos opibus et bonis suis, quae illos ad amorem seculi, et luxuriam perducunt privare, eos de animi sui inno^ centia minime convicit, sed potius de impietate sua confirmavit* Post terminatam causam Friderici imperatoris, concilium 17 Canones condidit, quorum priores duodecim super judiciariis actis versantur. Canon 13. de usuris inscriptus minus de usuris tra­ctat, quam de aere alieno, quo se ecclesiae inconsulto premunt ac de periculo in quod eas debita specfMis bonis temporalibus conjiciunt. Canone 14. Balduino II. imperatori media pars omnium proventuum, e dignitatibus, personatibus, praebendis, et aliis beneficiis ecclesiasticis, ubi beneficiati per sex adminus menses residere non solent in adjutorium imperii Constantino- politani conceditur, in quem usum ipse Pontifex et Cardinales decimam partem proventuum suorum obtulerunt. Tres postremi Canones de expeditione Sacra contra Tureas et Tartaros susci­pienda, ac de subsidiis ad eam praestandis loquuntur. Concilio autem Lugdunensi II. occasionem praebuit subsi­dium Christianis in Oriente ferendum et unio inter Graecos et Latinos restituenda. Postquam enim Gregorius X. Pontifex quondam in Syria expeditioni cruciatae ipse interfuisset, pro­priisque oculis calamitates Christianorum Orientalium conspe­xisset, omnem movit lapidem , tum ut subsidia afflictis in Oriente Christianis adferret, tum ut Graecos ad unam eandemque fidem cum Catholica Ecclesia profitendam reduceret. Cumque ratione posterioris objecti Pontifex Michaelem Pulaeolognm interpellans eum non alienum ab acceptando consilio unionis intellexisset, dummodo Pontifex Carolu/n Neapolitanum regem etiam ad partes Michaelis ratione subsidii pertraheret, eapropter Gregorius X. expeditis ad omues partes literis, et legatis praesules ecclesia­rum, et principes, praesertim vero Michaelem Pulaeologum imperatorem ad generale concilium Lugduni servandum evocavit. Confluxerunt ad coucilium hocce anno 1374. duo Patriarchae

Next

/
Thumbnails
Contents