Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

1092 XII. Kalendas Juny (20 Maji) in civitate Szabolch S. Sy­nodus habita est praesidente Christianissimo Uogarorum rege Ladisluo coin universis regni sui Pontificibus, et abbatibus, ncc non cunctis Optimatibus cum testimonio totius cleri et po­puli. Plura hac in Synodo decreta condita sunt, ex iis nonnulla recensemus 1) sonat de bigamis presbyteris et diaconis, quos ab uxoribus suis separari, ac si non obedirent poena degrada­tionis affici jubet #) 2) sonat, si quis autem presbyter ancillam suam uxoris in locum sibi associaverit, venuindetur, et pretium ejus ad episcopum transferatur. 3) agit de indulgentia facta presbyteris tamdiu cum legitimis uxoribus manendi, donec ea- tenus Pontifex ad quaestionem responderit, #*) 4) ait, siquis episcopus aut Archiepiscopus ab illicitis conjugiis separari no­lenti, spreto synodali decreto, aut consilium aut consensum prae­buerit , aut ei ecclesiam dederit, aut aliquid, quod in ordinem pertinet, agere permiserit, a rege, et coepiscopie suis secun­dum quod rationabile videbitur iis dijudicetur. 5) Praecipit, ut quaevis ecclesia Deo aedificanda sufficienti dote provideatur. 10) conjugia inter Judaeos, et Christianos contrahenda prohibet. 11) Siquis in dominicis diebus aut in majoribus festivitatibus ad ec­clesiam non venerint parochialem verberibus corripiatur: Sivero illae remotae fuerint, et ad ecclesiam suam parochialem villani venire non potuerit, unus tamen ex eis nomine omnium baculo ad ecclesiam veniat, et tres panes, et candelam ad altare afferat **#) 23) SOnat, si quis res suas aut praedia uni de­derit ecclesiae, nulla interveniente causa subtrahere ne audeat, et aliis dare, 38) festivitates per Hungáriám observandas re­censet. Vid. Carol Pélerffy Concil, Eccles, Hung. P. I. p. 16—39. *) Ex hoc decreto nullus inferat aliquando licuisse presbyteris in Ecclesia Latina uti conjugio prout Gratianus Can. 13. distinct. 31. falso putabat, neque ejus dccieti sensus est, bigamos tantum presby­teros et diaconos separandos esse, quasi non prima, sed secunda duntaxat counubia eorum fuerint irrita; sed bigami dicuntur, vel quia antequam sacris essent initiati legitime conjuncti primis uxoribus de­functis secundas ducebant, earumque usum ia Sacris quoque consti­tuti , licitum esse sibi putabant: vel Certe quia nullo habito respectu perinde ac laicis id concessum existimabant. Hic velut excessus prae-

Next

/
Thumbnails
Contents