Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

450 piendi donarunt, a decimis immunes promincianint, imo facul- täte per totum orbem fidem Catholicam praedicandi, sacramenta conferendi, juventutem instruendi haecque omnia etiam sine licentia episcoporum , et parochorum exequendi potestate or­narunt 79). Postquam vero muneribus etiam scholasticis prae­ficerentur, cathedrasque philosophicas, et theologicas obtine­rent, in scientiis tantos progressus fecerunt, ut in ipsis adeo scientiarum universitatibus fere soli doctores agerent/Hinc acre dissidium Dominicauos inter, et facultatem theoIogicamParisien- sem enatum, quod ab anno 1228, per annos triginta duravit, ac ad alias quoque universitates propagatum est. Cum enim Do- minicaui duas cathedras in facultate theologica Parisiensi con­secuti fuissent, reliqui facultatis doctores eis unam ademerunt, dicentes: non esse congruum, ut unius ordinis viri duabus ca­thedris praeessent, ne videlicet, dum facultatis judicio aliquid decidendum esset, ordo unus suffragiorum numero praevalens in reliquos dominium exerceret. Dominicauis attamen juri suo ce­dere nolentibus eos ceteri doctores e facultatis theologicae gre­mio sponte sua excluserunt. Causam hanc gravissime agitatam Dominicani ad Pontificem Romanum Alexandrum IV. detule­rant. Pontifex anno 1255, lite discussa seuteutiam tulit, ut Aca­demia Parisiensis non modo ereptas cathedras Dominicanis re­stitueret, verum deinceps quoque nulla omnino impedimenta po­nere auderet, quominus seu S Dominici, seu »S. Francisci sodales alias etiam quotquot placeret, cathedras theologicas te­nere possint, secus ipsam facultatem sublationis periculum in­cursuram esse. Tandem non obstante omni Doctorum Parisien- siuriv resistentia Pontificis sententia triumphavit, imprimis post­quam Ludovicus rex Christianissimus summi Pöntificis partes amplexus fuisset 80). Sorbonnam gravissime defendit Guiliel- tnus de S. Amore ejusdem theologicae facultatis doctor, qui 79) Alphonsi de Casarubios compendium privileg. F.F. Minor. Matth. Paris Hist. maj. p. 034, 639. etc. fíallutii MisCell. T. IV. p. 940, T. VII. p. 392. 441. 80) Anton Touron vie de S. Thomes p. 134. IVaddingi Annál. Minor. T. III. p. 247. 306. et seq. Matth. Paris Hist. maj. ad an. 1228. Roulay Hist. Academ. Paris T. III. p. 138. 240. et seq.

Next

/
Thumbnails
Contents