Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

442 Carol. Hugo vie de &. Norbert, et Helyot desordres religieux, et equestres, *) Apud nos quoque in Hungária canonicos regulares S, Augusti­ni exstitisse in Péterffii concil. Sacr. T. II. p. 276. legimus. Tales erant ]) Qui canonici superpelliciati dicebantur, velut in praeposi­tura B. M. V. de Vágujhely in Ai cliidioec. Strigoniensi, comitatu Nitriensi sita, in praepositura de Thoub ; de Develic/i etc. 2) Cano­nici regulares S. sepulchri Hierosolymitani, qui immediate ad Ec­clesiam Jerosolymitanam spectabant velut in Praepositura B. M. V. de Glogoncza in dioecesi Zagrabiensi etc. Vid. Féterffii Concil. Hung. T. II. p. 277. §. 87. Ordines Mendicantes. Dominican i. Franciscan i. Omnes ordines hucdum recensos, si forma, et numerus, si jura, et privilegia in considerationem sumantur , multum supera­runt ordines mendicantes, qui aevo hoc fundabantur , cum maxi­ma Ecclesiae necessitas eorum existentiam desiderare videretur. Antiquis enim regularium ordinibus divitiarum copia in segnitiem, et mollitiem quamdam degenerantibus , multis e clero seculari juxta Claudium Fleury 66) in luxum, avaritiam, et incontinentiam pro­lapsis Arnoldo Brixiensi autem, JValde/isibus, aliisque haere­ticis circa idem tempus exortis paupertatem voluntariam continuo praedicantibus, et sacri ordinis defectus ex opibus progenitos acri­ter castigantibus , summopere necessarium esse videbatur , ut Ec­clesia quoque Catholica haberet in gremio suo viros , qui morum severitatem, et paupertatem colendo, qui vitae sanctitatem sectando calumniatorum objectiones refutarent, nec promissis ullis, aut minis a subjectione, et obedientia Romano Pontifici exhibenda se­pararentur 67). Hac ratione orti sunt ordines mendicantes, qui breve post tempns tanto numero aucti sunt, ut Gregorio X. in concilio Lugdunensi anno 1274. visum fuerit eos ad quatuor clas­ses reducere, nempe Dominicariorum, Ft ancise anorum, Carr/ie- litarum , et A ug u s t in ia noru m Eremitarum 6S), 66) Dissert, Vili. in Hist. Eccl. c. 8. 67) Fleury dissert. VIII. in Hist. Eccl. e. 8. 68) Harduin collect, concil. T. V|l. p. 715, Mansi T. XXIV.

Next

/
Thumbnails
Contents