Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

440 bus Austriacis, et ia regno Etangariae Vid. Helyot Histoiredes ordres religieux, et equestres/ §• 86. Canonici regulares S. Augustini3 et Praemon­stratenses. Vita regularis hoc aevo tanta existimatione gaudebat, ut cle­rici degeneres esse judicarentur, quia Chrodegangi instituto de­fecissent, cumque tales non pauci reperirentur, plures episcopi disciplinam clericalem sibi cordi sumentes eos ad pristinum insti­tutum canonicum, alii vero ad communem solum mensam reducere conabantur. Nemo hac in reformatione feliciores progressus fecit, quam Ivo episcopus postea Carnoteusis* et Norbertus Henrid V. Capellanus aulicus. Ille, postquam anno 10S0. Canonicorum S. (luiutini prope BeJIuacum in Gallia Praepositus creatus fuisset, socios suos ad regulam a Chrudegango Metensi episcopo quon­dam Canonicis datam exacte observandam disposuit. Quia vero tum reformatio haec felici successu donata, tum progressus in literis theologicis, quem Canonici magistro Ivone fecerant magnam no­minis famam iis conciliavit, plura Canonicorum collegia exem­plum eorum imitata, nova monasteria sibi erexerunt. Et cum S. Augustinus olim clericos suos simili vitae rationi adstrinxisse cre­deretur, canonici juxta institutum Ivonisvitana ducentes, regu­lares S. Augustini compellati sunt in differentiam eorum, qui nulli regulae adscripti vitam sep iratam ducebant , et canonici seculares dicebantur. Felicius adhuc Canonicorum regularium di­sciplinam instauravit seculo xiirS. Norbertus Xanti in ducatu Cliviensi anno 1032. natus, vir prius aulicus, laxae satis vitae, et ambitioni deditus, at cum penes eum in campo animi exhila­randi causa equitantem fulmen decideret, isque inter maximos tem­pestatis fragores equo excuteretur, ad vitam asceticam ample­ctendam , et animum poenitentiae operibus mutandum permotus, canonicorum instituto in patria existenti nemen dedit. A quo tem­pore JVorbertns pluribus in provinciis doctrinam Evangelii prae­dicavit , virtutem, et moralitatem quaqua versus insigniter promo­vens. Laudunum pertingens, ubi Bartholomaeus loci episcopus observasset eum disciplinae, legumque sacrarum notitia, et exe-

Next

/
Thumbnails
Contents