Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
435 qui, iuvcnis adhuc 20 annorum cum aliis triginta sociis familiam eam ingressus postea in monasterio Clarevallensi abbas factus est. Is tanto conatu coenobiorum, et monachorum numerum auxit, ut intra spatium 50 annorum quingentae seculo XIII. autem mille octingentae abbatiae institutum Cisterciensium profiterentur. Ber- nardus meritis, et fama de instituto hoc tanta inclaruit, ut ab illo, qui solus 60 monasteriis praefuit, etiam Bernardini vocarentur 52). Licet autem initio manuum labore solum victitarent *) Cistereienses , omnibus opibus destituti adeo, ut nec quidem in ecclesiis suis supellectilia pretiosa, aut argentea vasa tolerarent, habitumque grossum e lana, vel lin o communi gestarent, in arborum foliis somnum capientes , successu tamen temporis ordo hic solertia, prudenti oeconomia , frugalitate , et largis donationibus amplissima bona, et opes sibi comparavit, indeque factum, ut a veteri morum simplicitate, et disciplinae rigore recederent M). Ordinem Cisterciensium in patriam quoque nostram periodo hac inductum fuisse ostendunt abbatiae ejusdem fundatae, uti abbatia de Egres fundata ab Andrea II. anno 1.200 ubi is etiam sepultus est, de Pásztó B. M. V. erecta anno 1190; de Zircfi alias Zircz fundata anno 1198; de Pilis B. M. V. instituta anno 1384. et aliae, quae in Péterffy concil. H. T. II p. 274. recensentur. Quantum ad Monachos Carthusiaaos, horum fundator exstitit seculo XI. Bruno Coloniae natus , ecclesiae Rhemensis canonicus scholasticus , et postea cancellarius , ab eruditione cele- hratu8. Is perversis moribus Archiepiscopi sui Manassis oiFensus 62 62) Bernardi vita per Guilielm. abbat. ad S. Theodoric. item per Ernáid, et Gaufred. descripta , nec non Joannes Saresberiensis L. VII. Po- lycrat. c. 21. Gnilielm. Malmesbur. L.IV. de gestis reg. Angl J etrus Blesens. epist. 86. ad magistr. Alexandrum et alii magna, et vere eancta Cisterciensium merita primigenia recensent, 53) Ang. Sartori Cistertium bistertinm etc. Pragae 17C0. fol. Petrine Nain Essai de I’ histoire del’ordre des citeaux tirées des annales de I’ ordre etc. á Paris 1696. 97.tl2. Tom. IX. Helijot Histoire des oidres relig. et equestres T. V. c. 33. Ann. F■ Gervaise histoire generale de la reformé de 1’ ordre des Citeaux en France T. I, Avignon. 4. Ang. Mauv de Burgen Cistercienses seu annales eccles. a condito Cistercio IV. T. Lugduni 1042—59. fol. 28*