Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
432 „clerum huius aevi mollities, et publica cum mulieribus commer- „cia. ,’ Quo circa Gregorius VIL pro suo erga castitatem zelo securim radici admovens malum funditus exstirpare conatus est, ac saluberrima quidem decreta adversus concubinatum tulit, quae licet effectu optimo donarentur, omnem tamen morum corruptionem sufferre minime valebant 4S). Quare ab illo praesertim tempore , quo Ecclesia Romana schismate Pontificum in factiones dividebatur , omnes fere fideles Christiani reformationem quamdam optabant, sed disputantibus inter se Ecclesiae rectoribus, utrum reformatio in Aula solum Romana, an vero in cunctis Ecclesiae ordinibus suscipienda sit? totum reformationis negotium optato effectu frustratam. Denique non parum ad corruptionem morum promovendam contulerunt, eruditi quidam humaniorum studiorum tractatores , cuncta ea , quaehuedum ut sacra suspiciebantur, acri satyra cavillantes, sicque animi quan- dam levitatem, et leges transgrediendi libertate inter Ecclesiae membra spargentes 48 49). Non tamen cuncta haec summenda sunt, ac si omnis penitus moralitás e medio Christianorum exulasset. Nam praeter id, quod Ecclesia omnem conatum adhibuerit, ut vitia crassiora statutis disciplinae decretis reprimerentur, multa periodo hac evenerunt moralitati sive proficua, sive congrua, quae maxime e Religionis Christianae spiritu intimius recepto, et inter fideles semper magis propagato repetenda sunt. Huc spectat, quod mores hominum per Religionis Christianae principia sonsim a ferocia sua remitterent, industria et mercatura per bella sacra cresceret, urbes poteutiores , et opulentiores evaderent in Italia, Germania, Hungária libertate donarentur, et tam ibi, quam in Gallia, et Anglia inter regui ordines adoptarentur, hocque modo illis nobilibus, qui violentias, et excessus patrabant, limites figerentur; quod^ nobilitas melior statum equestrem conderet, cujus individua honore, virtutis amore, et moribus honestis eminerent, pauperes, debiles , oppressos , or- phanos, et viduas defenderent, et Ecclesiam quoque contra hostes 48) Paulus Bernried in vita Gregorii VII. 49) Brucker Hist. Crit. philos. T. IV. p. 49. Jagemann s Gesch. fr. Künste und Wissensch. B. III. Th. Ili. p, 621. Erasini L. II. ep. 7. L. 111. ep. 7. Fabricii Bibi. L. med. et inf. aetat. T. VI. p. 281.