Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
424 i Quod aedes sacras cultui B. M. V. dedicatas, et frequentius visitatas attinet, inter has potissimum inclaruit 1) Domut Laurctana communiter la casa santa compellata , quae Laureti in Marchia Anconitana existit, et in medio ecclesiae cathedra- lis e ligno cedrino, lateribus coctis posita, externe marmore obducta, ac diversis summi pretii insignibus ornata, effigiem thaumaturgam B. V- Mariae fidelium cultui publico expositam complectitur #). 2) Cella Mariana vulgo Maria Zeli dicta , quae in ducatu Styriae existit, estque aedicula B. V. Mariae sacra pariter in medio amplissimae ecclesiae exstructa , in qua B. V. Mariae statua publicae fidelium venerationi exposita habetur. Ecclesiam ipsam autem Ludovicus M. Hungáriáé rex relata de Tureis anno 1377. victoria in gratitudinis, et pietatis suae monimentum erexit, multisque ornamentis 30) dotavit. 3) Ecclesia Radnensis in oppido ejus nominis comitatus Aradi- ensis in Hungária sita Ord. <$. Franc, prov. Capistr. cum claustro regularium, quae ortum, et splendorem suum cultui B. Virginis Mariae referre debet. Ubi enim Tureae in Hungáriám irruentes claustrum Capistranorum in vicino oppido Lippa situm demoliti fuissent; regulares una cum magna multitudine populi Marusium trajicientes in sylva Radnensi auctore Andrea Janies ejusdem ord. religioso se circa sacellum quodpiam illocarunt. A Tureis quidem hoc quoque sacellum solo aequatum est, at pater Andreas impetrata a Sultano constantinopolitano facultate anno 1553. sacellum instauravit. Licet vero anno 1707. per sic dictos Kuruczones Hungáriáé rebelles religiosi e loco, et quiete sua rursus turbarentur, post 20 annorum attamen effluxum claustrum, et amplam ecclesiam sibi exstruxerunt, B. V. Mariae sacram, in qua effigies B. V. Mariae thaumaturga colitur, et quotannis ab infinita prope multitudine fidelium 3l) visitatur. 4) Ecclesia Sasvariensis in co30) Katona Hiet. Crit. Hung. Tom. 10. p. 395. Wenc. Car. comes de Furgstall Germ. Austriaca seu Topographia omnium German.provinc. Augustiss. Domui Austr. subject. Viennae 1701. p. 38. 31) Fényes Elek Magyar orsz. ’s a’ hozzá kapcsolt tartom, mostani állapotja Statistik, ’s Geograph, tekíntetb. 4 Köt. 461. lap. item Magyar ország, ’s az ahoz tartozó részekben lévő boldogs. Szűz Maria kegyel, kepeinek rövid leírása Jordánszky Elek Tin. Püsp. által 97. 98. 99. lap.