Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
— 410 tandem eo permovit, ut et ille exclusa Liturgia Slavica cultum Divinum deinceps llomano ritu a suis celebrandum praescriberet 3J. Porro mos laicis calicem eucliaristicum denegandi a seculo XIII. apud plerosque invaluit, si Bohemorum, et Moravorum sectas excipiamus , quae prohibente etiam Ecclesia usque ad finem seculi XV. eundem summere pergebaut. Diversi insuper ritus inde a seculo XIII. introducti sunt, qui doctrinam de Trau- substautiatione, quam haeretici toties oppugnabant, clariorem in lucem collocarent, et cultum latriae augustissimo Eucharistiae Sacramento competentem sub symbolo quasi adumbrarent. Anno enim 1203. Guido Cardinalis prius in ordine Cisterciensium ab- bas , et legati Apostoliéi munere Coloniae Agrippinae instructus consvetudinem tintinabula pulsandi introduxit, seu constituit, ut non solum tempore elevationis sacrae hostiae sub Missae sacrificio, sed etiam cum ad aegre decumbentes eadem ferretur, populus ad campauae signum prostratus sanctisssimum Christi corpus adoraret 4}. A qua constitutione novus saltem Eucharistiam adorandi modus inter fideles Colonienses, postea vero in tota Ecclesia invaluit, adorationem enim ipsam dogmati coaevam , et a Christi instituto repetendam nullus Catholicorum in dubium vocaveiit. Usus hic alium post se traxit videlicet hiero- thecarum , et ostensoriorum , in quibus Eucharistia solemniter asservaretur, et adorationi exponeretur, cereis coram Altaris sacramento ardentibus ita, ut qgandoque etiam per plateas magno cum splendore circumferretur Quod Baptismum adtinet, in hoc qui jam una, jam trina immersione conferebatur nulla fere alia mutatio facta est, nisi quod loco immersionis teste S. Thoma 6) plurimis in ecclesiis adhuc usque ad seculum XIII. vigentis ablutio introduceretur. In reliquo Ecclesia Baptismum more recepto in vigilia Pascha- tis, et Pentecostes, et quidem excepto necessitatis casu, aut nisi reges, et principes baptizandi essent, semper in ecclesia conferebat, ideoque omnibus iu locis, ubi parochus degebat, 3 3) Gregorii VII. epist. 38. Lib. I. Epistolar. 4) Chronicon Alberici adan. 1200. 5) Pagi Breviar. Pontific. T. Ill, p. 227. item Bona rer. liturg. L. II. o. 13. ti) Summa Theol. P. III. Qu. 80. ant. 12.