Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

408 instare, ot eo dimisso in Bohemia, et Germania gravissima se­ditio , et persecutio contra Ecclesiam Catholicam, ejusque mi­nistros oriatur. Sigismundus imperator Constantiam delatus, et literas securitatis Hnseio datas non observatas cernens, primo quidem eum libertati restitui jussit, postea tamen a patribus, interpellatus, ne concilii libertatem haereses exstirpandi limita­ret, tandem cessit eo a fortiori, quod patres secus concilium solvere minarentur. Instituto dein coram ipso imperatore exami­ne Hnssius ad cuncta sibi proposita puncta imperterrite respon­dit omni licet patrono destitutus, suamque doctrinam exposuit, errores tamen suos revocare, ut concilium praescripserat, nul­latenus voluit. Cum autem in tertio quoque examine obstinatus In proposito suo persisteret, neque errores suos palam excer­ptos etiam penes preces, et minas adhibitas retractare vellet, concilium pronunciavit doctrinam ejus nequaquam Catholicam esse; ideoque eam una cum scriptis igni devovit, ipsi vero Joan- ni Huss notam veri et manifesti haeretici inussit, eumque or­dine sacerdotali exutum judicibus secularibus resignandum de­crevit. Hnssius terminata degradationis cerimonia magistratui civili relictus , et per hunc, nihil impedientibus cleri precibus ne vita privaretur, ad ignis supplicium damnatus est. Antequam rogus accenderetur, dux Bavariae, comes item de Pappen/ieim eum accedentes hortabantur, ut tandem meliora sapiens vitae suae parceret, verum eos surdis auribus excipiens, et in obsti­natione quoque veniam sperans inter preces tandem combustus est, cineribus ejus in vicinum Rhenum projectis, ne a Bohemis superstitiose colerentur. Quam poenam Hieronymus Pragensis fidelissimus ejus assecla, et amicus pariter subivit. Vid. Voll­ständige Gesch der Hussiten seit der Hinrichtung J. Huss Leipz. 1783. Royko Geschichte der gros. und allgem. Kirchenvers. zu Costniz. Wien 1783—86. T. IV. edit 2. Lenfant Hist, de la guerre des Hussites T, II. Amsteid. 1731. itera supplement a 1’ histoire de la guerre des Hussites de Mr. Lenfant par Isaac de Besaubre a Lausanne et Geneve 1715.. Mansi Concil. T. XXVII. et XXVIII. Protestantes exceptionem formant conira Concilium Constanticnse quod nempe Joannes Huss, qui instar martyris ab ipsis colitur, licet

Next

/
Thumbnails
Contents