Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
— 32 — Chine, p. 320. Eichhorns Geschichte der Syrer in Meusels' Ge- schichtforscher Part. V. Quamvis fatendum sit ad nonnullas barbararum gentium conversiones arma quoque et vim influxisse, apud alias matrimonium unius aut alteriu3 principis motívum conversionis nonnunquam praebuisse, alias metu legum conditarum aut penarum assignatarum nomen suum Christo dedisse , ipsamque doctrinam illis instillatam quandoque imperfectam et rudem fuisse; id tamen etiam omnis rerum peritus agnoscet, quod in convertendis populis adeo lerocibus, düris, praedarum cupidis, et spiritu unice militari agitatis leniora media vix optatum fructum retulissent. Nam multis in casibus vim pari vi repellendam fuisse, ipsos principes et duces vitiis et defectibus illius aetatis, qua vixerunt, laborasse, adeo certum est, ut plures populorum conversiones saltem indefessus, et continuus zelus praeconum fidei produxerit. Quod vero horum nonnulli externum Dei cultum, ritusque Religionis in sensus cadentes quandoque plus adurscrint, quam internam' veritatis et spiritus pietatem , id tam neo conversorum debilitati ac ruditati, quam ipsorum praeconum fidei, prudentiae adscri- bendum. Hos enim contentos esse oportebat, si in proselytis suis initio vel legalitatem obtinerent, illosque eo permoverent, ut victimas humanas, esum carnis equinae, expositionem infantum, aliaque turpissima scelera vitarent, ac medio externorum virtutis ac pietatis exercitiorum ad internam demum animi convictionem perducerent. CAPUT ii. . . De fatis Religionis Christianae adversis* « 0 §, 13. ■ * Christianos perseqvuntur Saraceni. Quamcuoque felices progressus vera fide* propagatio hac periodo fecerit, persecutionibus tamen atrocissimis quoque eandem expositam fuisse Historiae monumenta sufficienter docent. Inter ferociores nominis Christiani hostes referendi praesertim erant Saraceni, qui jam ineunte Seculo VIII. totam fere Asiatn ad Indorum usque limites, integram Africam, Hispaniam et Sardiniam occupaverant, et subjugata Sicilia, pluribusque Calabriae tractibus, ipsam Komám quoque adgredi minabantur cunctas urbes oppida, et pagos, per quos transibant, foedum in modum devastan-