Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
§. 74. Sacrae inquisitio nie origo. Cum episcopi innumeris laboribus pressi Catholicam fidem non zelose salis defendere, neque haereticos convertere, aut exstirpare valerent, Gregorius IX. anno 1233. fratres praedicatores S. Dominici in regione Tolosana, et reliqua Gallia, nec non Italia existentes plena potestate instruxit de haereticis inconsulto etiam episcopo dioecesano inquirendi, et judicandi, relicto magistratibus civilibus exeeutionis jure 32). Hinc ortum inquisitionis sacrae tribunal. Primi haereticae pravitatis inquisitores Tolosae electi sunt: Petrus Cellamis, et Guilelmus Ar- ttaldus. Reliqui ex hoc ordine ad munus inquisitionis deputati fungebantur in Monte Pessulano (Montpellier) Carcassone, ac alibi. Ab hae Gregarii IX. aetate inquisitionis tribunal Tolosae, et Carcassone erectum est, quod omnes haereticos, autdehae- resi suspectos, Magos, Judaeos, et alios praevie citatos judicabat. Ex his aliqui ad rogum, alii ad carceres condemnabantur, alii duris poenitentiae operibus subjiciebantur. Multum autem praesidii tribunali inquisitionis accessit per principum confirmationem, e(.-auctoritatem. Ita Ludovicus IX. Galliae rex anno 1229. in regione Narbonensi, et Arelatensi leges satis asperas, quibus haereses sufferebantur, publicavit33), Plus praestitit adhuc Fridericus II. imperator, qui anno 1240. conditis Patavii quatuor decretis, et inquisitores sub suam peculiarem protectionem recepit, et haereticos per Ecclesiam pro talibus declaratos a aecularibus judicibus poenis subjiciendos statuit, ill's, qui in malo pertinaciter perseverabant poenam ignis, ad saniora autem consilia redeuntibus carceres perpetuos dictans , et poenas perduellionum nec non laesae Majestatis crimini haere- seos praestituens 34). Quas imperantium civilium leges pocua32) His.oire Generale de Languedoc. T. III. p. 391. 395 Gregorii Capitula contra Patarenos an. 1236. et Epist. ad Prior. Ord. Praedicat, in Lombard, nn. 1237. apud Mnn*i T. XXIII. p. 74. 33) Vid !li~ stoirc Geoer. de Languedoc. T. III. p. 371. et recueil des oulonan- res T. I. p 50. Cnlel Hi-t. des Condes de Toulouse p. 340. et seq, 34) Umbruch Ifisp. inquisitionis p. 48. — 3í>0 —